Full resolution (JPEG)-On this page / på denna sida -Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. VIII. De inimicitiis, & amicitiis quorundam Piscium
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is theraw OCR textfrom the above scanned image.Do you see an error?Proofread the page now!
Här nedan synsmaskintolkade texten från faksimilbilden ovan.Ser du något fel?Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofreadat least once.(diff)(history)
Denna sida har korrekturlästsminst en gång.(skillnad)(historik)
SED neque illa animalia aquatica a mutua infestatione sunt | |
libera: & hoc propter quadruplicem rationem, videlicet | |
naturalem superbiam, cibum, coitum, & fœtum, vt infra | Ratio quadruplex inimicitiæ beluarum. |
dicetur de balena & orca, atque hic de mugili &lupo, | |
qui mutuo flagrant odio. Lupus & muræna caudas | |
suas mutuo prærodunt, alioquin statis mensibus sunt | |
concordes. Polypum intantum locusta pavet, vt si juxta | |
viderit, omnino moriatur. Locustam conger timet, | |
rursus polypum congri lacerant. Omnes autem vivunt, | |
etsieis caudæ amputentur. Seneca in lib. Naturalium quæst. plurima adducit de certamine | |
beluarum marinarum: & Alber. lib. XXIIII. de animal, quomodo casabi | |
e genere cancrorum gregatim acie instructa, cum aliis aciebus generis sui pro | Carabi pisces. |
pascuis, pullis, vel fœminis pugnant. Multis etiam generibus piscium convenit | |
amicitia naturalis, vt musculo cum balena: de quo Plin. lib. IX. cap. vltimo. Aliis | Piscium quorundam amicitiæ |
in magna societate vivere, vt haleci. Quidam separantur per se, ac solitarie degunt. | |
Multis impossibile est alios admittere socios. Quidam diligunt seinvicem, | |
quidam non. Omnes autem piscium greges rectorem habent. Loligines | Piscium greges rectorem habent. |
pugnaturæ turmis se muniunt. De animælibus inter se semper mutuas inimicitias | |
foventibus, Volaterran. lib. XXV. & alibi multa dicit. De multiplici etiam generatione | |
piscium Vincen. lib. XVII. cap. CXLI. plurima annotat. Ponit & | |
Volaterran. lib. XII. cap. De locis nuper repertis, quod Oceani monstra | |
speciem equorum, vitulorum, ac luporum præ se serant, tum quod adventu nautarum | Piscium variæ species, |
in littus exiliant. Mitem autem multorum animalium interpretationem | |
adducit beatus Ambrosius in Hexameron lib. V. vt vnicuique attribuat | Piscium virtute et exemplo pravi mores corrigi possunt. |
aliquid boni, quo homo se, suosque mores emendet. Quod vero | |
in mari majores bestiæ sunt terrestribus animælibus, facit | |
humoris luxuria, & alta profunditas, in qua & | |
abundantia victus est, & securitas evadendi | |
pisces insidiantes. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>