Full resolution (JPEG)-On this page / på denna sida -Liber XVII. De animalibus domesticis - Cap. XXVI. De Rangiferis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is theraw OCR textfrom the above scanned image.Do you see an error?Proofread the page now!
Här nedan synsmaskintolkade texten från faksimilbilden ovan.Ser du något fel?Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofreadat least once.(diff)(history)
Denna sida har korrekturlästsminst en gång.(skillnad)(historik)
![]() |
IN partibus Septentrionis vtriusque Bothniæ(sic enim extremi | Bothnia duplex. |
Aquilonis terræ, quasi a fundo vasis, vocantur) & | |
magnæ Lapponiæ, bestia tricornis est, de genere cervorum, | |
d longe procerior, robustior, ac velocior, Rangifer | Rangifer. |
duplici ratione dicta: vna, quod in capite ferat alta | |
cornua, velut quercinarum arborum ramos: alia, quod instrumenta | |
cornibus, pectorique, quibus hyemalia plaustra | Rancha. |
trahit, imposita, Rancha & Locha patrio sermone vocantur: | Locha. |
quorum cornuum duo cæteris majora, eo loco, quo | |
cervus, habet: sed ramosiora, ac extensiora, ad ramos quindecim aucta. Aliud | Cornua 15. ramorum. |
vero in medio capitis, ramusculis circunstantibus cæteris brevioribus, situm est, caput | |
vndique contra inimicas bestias, præcipue lupos, armatum reddens, immo admirationis | |
decus inter cætera monstra præsentans. Cibus hujus bestiæ est, muscus montanus, | Cibus rangiferorum. |
candictus, præsertim in hyeme, nivibus in superficie soli coopertus: quas nives, licet | |
densas, naturæ instinctu (quasi sylvester equus) perforat, cibum quæsiturus. In æstate | |
vero foliis, ac frondibus arborum, stando eundoque melius, quam se inclinando floribus ac | |
herbis, propter cornua nimis antrorsum incurvata, vescitur: idque laterali, & obliqua | |
capitis inclinatione. Iubatum habet collum, veluti equus: vngulas bifulcas, & | Collum habet jubatum. |
fere rotundas, a natura tributas, eo quod eius transitus, aut cursus etiam admisso | |
sessore, fit super altas nives, in vallibus, campis, aut montibus condensatas. Quod | |
obliquis cervicibus ob ramosa cornua pabulantur, absque similitudine non contingit. | |
Solinus enim cap. XLII. dicit, apud Garamantas Aethiopiæ gentes, armenta | Solinus. |
obliquis cervicibus petere escas, ne prona in humum cornua figant. Verum | |
fragor, ac strepitus pedum, vngularumque tantus est, vt æque cito sonus | Fragor pedum. |
audiatur, ac bestia concernatur: neque cum cursum intenderit, | |
vlla bestia eius evadet celeritatem, præsertim in hyeme, | Bestiæ omnes in hyeme fortiores. |
quando robustior, atque agilior est, vt vniversæ | |
sylvestres feræ. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>