Full resolution (JPEG)-On this page / på denna sida -Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XII. De diuersis effectibus tonitruum, fulminũ, & coruscationum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is theraw OCR textfrom the above scanned image.Do you see an error?Proofread the page now!
Här nedan synsmaskintolkade texten från faksimilbilden ovan.Ser du något fel?Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofreadat least once.(diff)(history)
Denna sida har korrekturlästsminst en gång.(skillnad)(historik)
![]() |
Tonitruum effectus. | FORMIDABILEM vim, & essedum habent tonitrua, |
fulmina atque coruscationes in Septentrionalibus | |
terris, præsertim versus loca opposita mendici, propter fertilium | |
locorum crassum vaporem: qui cum humidus ascenderit | |
ad locum frigidum, videlicet ad medium aëris, inspissantur, | |
ac aggregantur partes eius, diversosque causant | |
effectus, vt pluviam, grandinem, nivem, & caliginem, secundum | |
quod frigore condensatur. Cum autem comprimitur | |
calor eius, nubiumque latera propter frigus exire | |
prohibetur, nubem violenter rumpit, tonitrumque causat | |
Coruscatio | vehementem. Fit etiam tonitrus extinctione ignis in ventre nubis. Coruscatio vero |
Fulgur. | est pars aëris, ex impetu ignis sic excussi resplendens. Fulgur autem & fulmen, est ictus |
cœlestis jaculi, a seriendo secundum Isido. sic dicti, etiam e sententia Virg. in Geor. | |
Ipse pater media nimborum in nocte coruscat, | |
Fulmen. | Fulmina molitur dextra. Seneca tamen dicit fulmen esse fulgur incensum, |
quod vbicunque deciderit, ibi sulphuris odorem retineat. lmmo cessante fulmine, ac | |
pluvia, quandoque sulphur in campis colligitur spissitudine taurinæ cutis, licet nulli | |
sit accommodum. Apparent sæpissime in partibus Aquilonis sub sereno cœlo totis | |
noctibus in Septembri clara, atque continua fulmina, quæ magis minantur, quam | |
lacerant inspectores, dum arcanis rationibus(vnde extrahuntur)nubes non longe positæ | |
Opinio vulgi. | fulminandi materiam tenuem administrant. Alia vero vulgi opinio est de fulmine |
hujusmodi nocturno, quod infinita pinguium piscium agmina (halecum scilicet ) suo | |
continuo reflexu, ac saltu, post autumni initium. tantum splendorem nubibus immittant, | |
vt coruscatio e cœlo decidere credatur nullaque sine tali spectaculo nox est, prout | |
Fulminis effectus. | inferius lib. de piscibus cap. de halecibus ostendetur. Fulmen vero natura nubium |
exortum, tonitruque elapsim, gravissima damna mortalibus, aliisque rebus ibidem insert. | |
Plures etenim homines sublimiora loca inhabitantes, cum iumentis interimit: | |
excelsas etiam turres, & ædes dura pice linitas (quod mirum non est ) inextinguibili | |
Ritus gentis avertendi fulminis. | flamma consumit: altas arbores, vel e summo vertice directe findit, vel |
obliqua corrosione contundit. Ne autem civitates, aut maturæ messes fulmine | |
colliderentur, religioso ritu post acceptam fidem Catholicam observatum suit, | |
credoque | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>