Full resolution (JPEG)-On this page / på denna sida -Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. V. Adhuc de situ, & qualitatibus eius - Cap. VI. De ventorum nominibus, & effectibus eorundem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is theraw OCR textfrom the above scanned image.Do you see an error?Proofread the page now!
Här nedan synsmaskintolkade texten från faksimilbilden ovan.Ser du något fel?Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofreadat least once.(diff)(history)
Denna sida har korrekturlästsminst en gång.(skillnad)(historik)
enim vtentes, arte quadam ligno antrorsum incurvo ad arcus similitudine feras assequuntur. | |
Apud hos est animal cervo simile, de cujus ego corio, vt fuerat pilis | Rangifer. |
hispidum, vestem in modum tunicæ genutenus aptatam conspexi. Verum de illo | |
animali, rangifero scilicet, & vestibus e pilis eius, inferius forsitan mirabiliora | |
dicentur. Igitur in his locis circa æstivum solstitium per aliquot dies etiam noctu | |
clarissima lux cernitur, diesque ibi multo majores, quam alibi habentur ; sicut econtrario | Lux clarissima in noctibus. |
circa brumale solstitium, Quamvis diei lux assit, lux tamen ibi non videtur, | |
diesque magis minuuntur, quam vsquam alibi, noctesque longiores existunt;quia | |
quanto a sole longius disceditur, tanto sol ipsi terræ vicinior apparet, &vmbræ | Longissimæ noctes. |
longiores excrescunt, Præterea Franciscus Irenicus lib. X. cap. lX. Germaniæ diligentissimus | |
scriptor ad hanc Pauli Diaconi opinionem addit, calidiores noctes | Irenicus |
esse apud alias gentes, quam apud Germanos dies. Aristoteles hujus rationem affert | Aristoteles |
in problematibus, particula XXVII. quia sol propinquior est, & aër movetur nihil | Higimus |
minus quam post diem. Higinius libro vlt. Sol, inquit, ab Ariete transiens ad | |
Chelas, extendit sex mensium diem his, qui inter Arctos sunt. Item vsque ad Arietem | |
efficit his locis sex mensibus ; econtra illis, qui in Boreali polo sunt, vbi sex | |
mensibus noctem componit. Nec mirandum hoc est, cum Homerus in Odys. scribat, | Dies sex mesium |
vbi Lestrygonum meminit, pastores audiri posse, quorum vnus mane exeat, alius | Nox totidem |
simul intret: tam paruo spatio illic noctem, & diem distare. Præterea Plinius lib. II. | Plinii opinio de longitudine diei &noctis. |
cap. LXXVII de longissimo, ac brevissimo die mentionem faciens, tradit in Britannia | |
diem esse XVll. horarum, vbi æstate lucidæ noctes haud dubie repromittant | |
id, quod cogit ratio credi, solstitialibus diebus accedente sole propius verticem mundi, | |
angusto lucis ambitu subiecto terræ continuos dies haberi senis mensibus, | Britannia |
noctesque econtra ad brumam remoto: quod fit in Tyle sex dierum navigatione versus | |
Septentrionem a Britannia distante. |
![]() |
TRADIT Aristoteles lib. l. Meteor. quosdam sapientes, omnes ventos vnum | Opiones de venti. |
nominasse ventum, sicuti omnia flumina vnum flumen natura ponentes, | |
ventum esse aéris motum, & quod diversitas ventorum accidit pro diversitate |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>