class.
- Firmanus saltus non falso, Mentula, dives
- fertur, qui tot res in se habet egregias,
- aucupium omne genus,piscis, prata, arva ferasque.
- nequiquam: fructus sumptibus exuperat.
- quare concedo sit dives, dum omnia desint;
- saltum laudemus, dummodo ipse egeat. —CarminaCatulli[1][2]
class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Polycratem Samium felicem appellabant. nihil acciderat ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. Ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse anulus in praecordiispiscis inventus est? —De finibus bonorum et malorumCiceronis[3][2]
class. (ca. 30-22 a.C.n.)
- Primum sub capricorno subiectuspiscis austrinus caudam prospiciens ceti. Ab eo ad sagittarium locus est inanis. Turibulum sub scorpionis aculeo. Centauri priores partes proximae sunt librae et scorpioni. Tenet in manibus simulacrum, id quod bestiam astrorum periti nominaverunt. Virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus succingit, regione cancri erigens rostrum, ad leonem medioque corpore sustinens craterem ad manumque virginis caudam subiciens. In qua inest corvus; quae sunt autem supra scapulas, peraeque sunt lucentia. —De architecturaVitruvii[4][2]
class. (post 1 a.C.n.)
- blanda truces animos fertur mollisse voluptas:
- constiterant uno femina virque loco;
- quid facerent, ipsi nullo didicere magistro:
- arte Venus nulla dulce peregit opus.
- ales habet, quod amet; cum quo sua gaudia iungat,
- invenit in media feminapiscis aqua;
- cerva parem sequitur, serpens serpente tenetur,
- haeret adulterio cum cane nexa canis; —Ars amatoriaOvidii Nasonis[5]
class. (ca. 30 p.C.n.)
- Ex avibus colla alaeve recte infirmis adnumerantur. Quod ad solum vero pertinet, frumentum quoque valentius est collinum quam campestre; leviorpiscis inter saxa editus quam in harena, levior in harena quam in limo. —De MedicinaCelsi[6][2]
saec. I.
- Sic, contra rerum naturae munera nota,
- Corvus maturis frugibus ova refert:
- Sic format lingua foetum, cum protulit ursa,
- Etpiscis, nullo iunctus amore, parit.
- Sic Phoebeia chelys, vinclo resoluta parentis,
- Lucinae tepidis naribus ora fovet.
- Sic sine concubitu textis apis excita ceris
- Fervet, et audaci milite castra replet.
- Non uno contenta valet natura tenore,
- Sed permutatas gaudet habere vices. —SatyriconT. Petronii Arbitri[7][2]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- Quonam modo generent, desiderium et admiratio hominum differri non patitur. pisces attritu ventrium coeunt tanta celeritate, ut visum fallant, delphini et reliqua cete simili modo et paulo diutius. feminapiscis coitus tempore marem sequitur, ventrem eius rostro pulsans; sub partu mares feminas similiter, ova vescentes earum. nec satis est generationi per se coitus, nisi editis ovis interversando mares vitale adsperserint virus. —Naturalis historiaPlinii[8]
saec. I. (ca. 85-102 p.C.n.)
- Scis te captari, scis hunc qui captat, avarum,
- Et scis qui captat, quid, Mariane, velit.
- Tu tamen hunc tabulis heredem, stulte, supremis
- Scribis et esse tuo vis, furiose, loco.
- ‘Munera magna tamen misit.’ Sed misit in hamo;
- Et piscatorempiscis amare potest?
- Hicine deflebit vero tua fata dolore?
- Si cupis, ut ploret, des, Mariane, nihil. —EpigrammataM. Valerii Martialis[9]