class. (70 a.C.n. / 684 a.u.)
- At, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut modocontinebantur. Quam multis istum ingenuis, quam multis matribus familias in illa taetra atque impura legatione vim attulisse existimatis? Ecquo in oppido pedem posuit ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam adventus sui vestigia reliquerit? —In C. Verrem actio secundaCiceronis[1][2]
saec. I.
- Qui inter haec nutriuntur, non magis sapere possunt quam bene olere qui in culina habitant. Pace vestra liceat dixisse, primi omnium eloquentiam perdidistis. Levibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando, effecistis ut corpus orationis enervaretur et caderet. Nondum iuvenes declamationibuscontinebantur, cum Sophocles aut Euripides invenerunt verba quibus deberent loqui. —SatyriconT. Petronii Arbitri[3][2]