Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
Victionarium
Quaerere

animadvertunt

E Victionario

Discretiva

animadvertuntdictio est in variis linguis:

Formae affines

[+/-]

Latine

[+/-]

Proprietates grammaticales

[+/-]
FormaPersonaTempusVoxModusVerbum
animadvertunttertia pluralispraesensactivaindicativusanimadvertō (animadvertere)

Appellatio pronuntiatusque

[+/-]
API:/a.ni.madˈwer.tunt/(classice)
Syllabificatiophonetica: a·ni·mad·ver·tunt —morphologica: anim-ad-vert-unt

Loci

[+/-]
M. Tullius Cicero
–106…–43
Marcus Terentius Varro
–116…–27
Vitruvius
ca. –80…–15
Quintus Curtius Rufus
fl.c.50
Demetrius Cantemir
1674–1723
Ulco Cats Bussemaker
1810–1865
antiq.class.class.class.IIIIIIIVVVIVIIVIIIIXXXIXIIXIIIXIVXVXVIXVIIXVIIIXIXXXXXI

Latinitas Romana

class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • Dubium est enim, utrum dicat aliquid esse beatum et inmortale an, si quod sit, id esse tale. Nonanimadvertunt hic eum ambigue locutum esse, sed multis aliis locis et illum et Metrodorum tam aperte quam paulo ante te. Ille vero deos esse putat, nec quemquam vidi, qui magis ea, quae timenda esse negaret, timeret, mortem dico et deos: Quibus mediocres homines non ita valde moventur, his ille clamat omnium mortalium mentes esse perterritas; tot milia latrocinantur morte proposita, alii omnia, quae possunt, fana conpilant: Credo aut illos mortis timor terret aut hos religionis. —De natura deorumCiceronis[1]

class. (ca. 37 a.C.n. / 717 a.u.)

  • Sus ad feturam quae sit fecunda,animadvertunt fere ex primo partu, quod non multum in reliquis mutat. In nutricatu, quam porculationem appellant, binis mensibus porcos sinunt cum matribus; secundo, cum iam pasci possunt, secernunt. Porci, qui nati hieme, fiunt propter frigora et quod matres aspernantur propter exiguitatem lactis, quod dentibus sauciantur propterea mammae. Scrofa in sua quaeque hara suos alat oportet porcos, quod alienos non aspernatur et ideo, si conturbati sunt, in fetura fit deterior. —De agriculturaVarronis[2][3]

class. (ca. 30–22 a.C.n.)

  • Haec autem nec sunt nec fieri possunt nec fuerunt. Quemadmodum enim potest calamus vere sustinere tectum aut candelabrûm ornamenta fastigii, seu coliculus tam tenuis et mollis sustinere sedens sigillum, aut de radicibus et coliculis ex parte flores dimidiataque sigilla procreari? At haec falsa videntes homines non reprehendunt sed delectantur, nequeanimadvertunt, si quid eorum fieri potest necne. —De architecturaVitruvii[4][3]

saec. I.

  • Rege in tabernaculum relato medici lignum sagittae corpori infixae ita, ne spiculum moveretur, abscidunt. Corpore deinde nudatoanimadvertunt hamos inesse telo nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam ut secando vulnus augerent. Ceterum, ne secantes profluvium sanguinis occuparet, verebantur: quippe ingens telum adactum erat et penetrasse in viscera videbatur. —Historiae Alexandri MagniCurtii Rufi[5][3]

Latinitas nova

saec. XVIII. (1714 p.C.n.)

  • Virginem tamen maritum desiderare turpe habetur, et iuvenem uxorem quaerere, nunquam autem virginis parentes generum, provinciae usus introduxit. Quod si itaque alicui iuvenum puella placuerit, procos, quos illi corrupta e latina voce: peczitori vel petitores nominant, ad parentes dilectae mittit. Proci primum occulte animum parentum tentant, ne publicam repulsam publica sequatur contumelia, sin autemanimadvertunt, illos non detrectare conditionem, congregatis, quocunque sponsus habuerit, consanguineis, domum virginis adeunt. —Descriptio MoldaviaeDemetrii Cantemir[6][3]

saec. XIX.

  • Nonanimadvertunt autem se quoque hoc facere illi qui ideas esse dicunt; separant enim res naturales, quae minus separabiles sunt quam mathematicae. Hoc autem manifestum fieri potest, si quis utrorumque definitiones afferre conetur: id est, tam rerum ipsarum, quam accidentium. Impar enim erit et par, et rectum et inflexum; praeterea numerus, et linea, et figura, sine motu erunt: caro autem, et os, et homo, non item: sed haec ut nasus simus, non ut inflexum dicuntur. —Aristotelis PhysicaBussemakeri[7][3]

Fontes

  1. Marcus Tullius Cicero -De natura deorum. (The Latin Library): Liber primus. XXXI.. [86] —animadvertunt
  2. 2.02.1Marcus Terentius Varro -De re rustica / de agricultura. (Loeb Classical Library, Londinio MCMXXXIV).Latin Library: Liber secundus, IV. p. 13 —animadvertunt
  3. 3.03.13.23.33.43.5Vicicitatio:animadvertunt.
  4. 4.04.1De architectura libri decemVitruvii, (F. Krohn, Lipsiae 1912).Bibliotheca Augustana. Liber septimus, 5. [4] —animadvertunt
  5. 5.05.1Quintus Curtius Rufus -Historiae Alexandri Magni. (Bibliotheca Augustana), Liber IX. Capitulum V, [23] —animadvertunt
  6. 6.06.1Demetrius CantemirDescriptio Moldaviae. (Universitas Turicensis): Secunda pars – Politica. Caput XVIII – De ceremoniis, quas Moldavi in sponsalitiis et nuptiis observant —animadvertunt
  7. 7.07.1Ulco Cats Bussemaker,Aristotelis Physica. Aristotelis Naturalis Auscultatio Libri VIII, Firmin Didot, Paris 1854. (Universitas Turicensis): Liber II, capitulum II, [4] —animadvertunt
Receptum de "https://la.wiktionary.org/w/index.php?title=animadvertunt&oldid=224091"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp