class.
- sed magis, o nuptae, semper concordia vostras,
- semperamor sedes incolat assiduus.
- tu vero, regina, tuens cum sidera divam
- placabis festis luminibus Venerem,
- unguinis expertem non siris esse tuam me,
- sed potius largis affice muneribus. —CarminaCatulli[1]
class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Videamus animi partes, quarum est conspectus illustrior; quae quo sunt excelsiores, eo dant clariora indicia naturae. tantus est igitur innatus in nobis cognitionisamor et scientiae, ut nemo dubitare possit quin ad eas res hominum natura nullo emolumento invitata rapiatur. videmusne ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur? —De finibus bonorum et malorumCiceronis[2][3]
class. (versio II, ca. 5 p.C.n.)
- illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori
- nec femori inpositum sustinuisse femur;
- illic purpureis condatur lingua labellis,
- inque modos Venerem mille figuretamor;
- illic nec voces nec verba iuvantia cessent,
- spondaque lasciva mobilitate tremat! —AmoresOvidii Nasonis[4][3]
class. (41 p.C.n.)
- Muta animalia humanis affectibus carent, habent autem similes illis quosdam impulsus. Alioquin siamor in illis esset et odium, esset amicitia et simultas, dissensio et concordia; quorum aliqua in illis quoque exstant vestigia, ceterum humanorum pectorum propria bona malaque sunt. —De ira libri IIISenecae[5][3]
saec. I.
- Hinc aquila ferebat caelo sublimis Idaeum, illine candidus Hylas repellebat improbam Naida. Damnabat Apollo noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat. Inter quos etiam pictorum amantium vultus tanquam in solitudine exclamavi: Ergoamor etiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non invenit quod diligeret, sed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam fecit. —SatyriconT. Petronii Arbitri[6][3]