Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Zuluani

E Vicipaedia
-2Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Zuluani Africae Australis.

Zuluani[1] velZuluenses[2] (ZuluaneamaZulu, plur. etumZulu, sing.) suntethnosAfricae Austrinae, quod praesertimAfricam Australem incolit, et undecies centena milia hominum sunt. ZuluaniZuluanice loquuntur, sed hodie etiamlinguisAnglica,Batava Capitensi,Xhosa utuntur.Nomen adiectivum LatinumZuluanus exvocabulo Zuluanumamazulu vertitur, quod 'genscaeli' significat. Olimregnum Zuluanum fuit etcaput Zuluanorum oppidumUlundi erat.

Historia

[recensere |fontem recensere]
Instructio cornuum bubali:A, hostes;B, cornua;C, thorax;D, renes.

Regnum Zuluanum aZulu Malandela filio anno1709 conditum est, in hodierna provinciaKwaZulu et Terrae Natalis. Nomen lociiZulu Zuluaneparadisus significat et in hanc regionem variae tribus Nguni erant. RegeSenzangakhona Jama filius regnum Zuluanum crevit. Rex Senzangakhona novem aut decemuxores duxit et varios filios habuit utDinganeMpandeque, sed praeclarissimus Shaka Senzangakhona filius, illeShaka Zuluanus, est. Shaka mense Iulio (ZuluaneuNtulikazi) anni1747 natus esse dicitur sed mater eius,Nandi, uxor regis non erat et Shaka suam pueritiam errans vixit cum matre. Anno 1803 Shaka Nandique pervenerunt ad tribumemDletsheni inconfoederationem Mthethwa, rege seni Jobe: ibi Shaka arma cepit et iam sedecim annos natus inter copias regis clarus erat et ferocem pardum interfecisse dicitur. Mortuo JobeDingiswayo rex confoederationis Mthethwa factus est: novus rex militesImpi creavit et per sex annos Shaka eum servivit in exercitu. PosteaImpi instrucione cornuum bubali usati sunt. Deinde, mortuo Senzangakhona, Shaka rerum potitus est et rex Zuluanorum factus est, facto foedere cum Dingiswayo. Interfecto Dingiswayo a rege populi Ndwandwe, confoederatio Mthethwa et regnum Zuluanum inter se iunxerunt et magnam civitatem inter flumina Tugela et Pongola facta est. Expansio zuluana hodieMfecane appellata est, quod fortasseopprimatio significat.

Regnum Dingane Zuluani

[recensere |fontem recensere]

Shaka a Dingane Zuluano Mpandeque interfectus est et postea Dingane alios cognatos interfecit. Caput regni oppidumuMgungundlovu factum est. Mense Octobri anni1837Voortrekker (seu fortasseprimus colonus batavus)Petrus Mauritius Retief regi occurrit petiturus terras pro colonosBataviae et die4 Februari1838 rex Dingane regionem subflumine Tugela Petro Mauritio tradidit. Infeliciter anno post, die6 Februari, Dingane Petrum Retief prodidit et eum necavit, deinde castra Batavorum adortus est et 500 homines,mulierespuerosque delevit: hoc excidium hodieWeenen vulgo appellatum est, exvocabuloBatavo quodflere significat.Andreas Wilhelmus Iacobus Pretorius novus duxVoortrekker factus est et die16 Decembri1838 regem Dingane Zuluanum inproelio fluminis Sanguinei vicit. Dingane suo palatio regio incenso ad regionem septemtrionalem fugit. Mpande cumVoortrekker Batavi contra fratrem bellum fecit et Dingane prope Swaziam mortuus est.

Regnum Mpande

[recensere |fontem recensere]

Anno1839, coloni Bataviae Andreae Wilhelmi rem publicamNataliae condiderunt sed post ab Anglicos victi sunt et Mpande amicus Anglorum fuit. Anno1843, Mpande dissidentes regni, qui propeSwaziam fugerunt, depulit sed Mpande non eos oppugnabat quia Swazia colonia iuxta regionem Anglorum erat. Filii Mpande,CetshwayoMbuyazique, inter eos pugnaverunt pro regno et Mbuyazi mortuus est anno1856. Urbs Ulundi caput regni facta est: nomen scilicet LatineArx. Anno1876, senex Mpande mortuus est, et filius Cetshwayo rerum potitus est.

Regnum Cetshwayo

[recensere |fontem recensere]
Rex Cetshwayo.

Regno Zuluano abAnglicis anno1878invaso(en), Cetshwayo, de invasione certior factus, primum bellum Zuluanum commovit. Transito flumine Tugela ab Anglicis, Zuluani copias instruxerunt etimpi bellatoribus novam assagaiam comparati sunt: nomen assagaiae Zuluaneilkwa est. Die22 Ianuarii1879 admontem Isandlwana Zuluani, ducibusNtshingwayo etMnyamana, proelium contra Anglicos vicerunt:legiones bellatorum Zuluanorum artem belli Europeam non sciebant, neque armaturas auttormenta ignivoma habebant, tamen 20 000 bellatores erant, contra 1800milites Imperii Britanniarum. Duces Anglorum in proelio interfecti sunt. Paulo post, Zuluani prope flumen Tugela invasores oppugnaverunt, sed praesidium 139 Anglicorum aspere obstitit, et hocproelium vicit.Exercitus Anglicus usque ad Ulundi,caput regni, progressus est, et die14 Iulii urbem cepit. Cetshwayo inPromuntoriopoli in exilium eiectus est, et regnum Zuluanum finem habuit, quia in tredecim regna minora divisum est. Cetshwayo rex unius ex quibus regnis factus est, sed alter rex,Usibepu, ad Ulundi in eum impetum fecit et eum vulneravit.

Regnum Dinuzulu

[recensere |fontem recensere]

Anno1884, Cetshwayo mortuus est et filius eiusDinuzulu rerum potitus est. Dinuzulu milites Boeros, duceAloisio Botha, conscripsit qui nos sub nomine «voluntarii Dinuzulu» scimus et voluntarii Usibepu superaverunt. Dinuzulu KwaZulu et Terram Natalem (AngliceZululand) sociis assegnavit, sed anno1887 Angliregionem invaserunt. Dinuzulu detentus est et de maxima proditione accusatus est, deinde anno1889 in exilium decem annorum eiectus est ininsula Sanctae Helenae. PostquamRobertus Baden-Powellmiles Anglicus torquem regis Dinuzulu invenit.

Apartheid et postapartheid

[recensere |fontem recensere]

Zuluani in KwaZulu vixerunt post finem regni sedapartheid, vel Latine segregationigritarum, eos ius civitatis Rei Publicae Africanae Australis vetuit. Anno1975Mangosuthu Buthelezi vir publicusInkatham, factionemlibertatis contraapartheid dicatam, creavit. Anno1993, Zuluani in regionem quinque centena milia erant. Anno1994apartheid finem habuit, et provinciaKwaZulu et Terra Natalis facta est. Post durissima tempora, libertas postremo fuit omnibus Zuluanis.

Exercitus regni Zuluani

[recensere |fontem recensere]
Bellator Zuluanus,Impi, cumiklwa.

Exercitus zuluanus praeclarus exercitus fuit, qui contra invasores Anglicos aliquando feliciter pugnavit. RexShaka exercitum Zuluanum correxit et meliorem fecit. Amputando fuste et adamplianda cuspide, Shakaassagaiam Africanam mutavit et novum telum creavit,iklwa appellatum. Bellatoresscuto Ngunico (hoc nomen in lingua Ngunica est) autisihlangu (hoc nomen in lingua Zuluana est) donavit. Nomen militum exercitus zuluaniImpi est, quod Zuluane 'proelium' vel 'bellum' significat, et nomen legionis bellatorumImpi ZuluaneIbutho est. Dux exercitus ZuluaneinDuna appellatus est, et magnus rex ZuluaneInkosi appellatus est. Rege Shaka Zuluano,Impi praeclara instructione cornuumbubali contra hostes usitati sunt (Zuluaneimpondo zankomo 'cornua bestiae'): duae legiones bellatorum, cornua, hostes circumdabant; legio media, thorax, prodibat, et renes, milites periti, post legionem mediam contra hostes prodibant.

Lingua

[recensere |fontem recensere]

Lingua Zuluana (vulgoisiZulu) lingua Bantuensis et lingua domestica in usu in Africa Australi est. Lingua inabdecedario Latino scribitur. Postsegregationem nigritarum abolitam, lingua Zuluana cum aliis decem linguislingua publica Rei publicae Africae Australis facta est.

Religio

[recensere |fontem recensere]

Hodie multi ZuluaniChristiani sunt, tamen multi Zuluanireligionis fidem a maioribus traditam habeant.Deus creator ZuluanusuNkulunkulu est.Mamlambo, quaecorpus serpentinum habet,dea fluvialis est.Mbaba Mwana Waresa, dicta Demeter Zuluana,dea fertilitatis est.iNyanga dea Lunae est, quia vocabulum Zuluanumnyanga "Luna" significat.Sonzwaphi deus disciplinae therapeuticae est etuNgungi deus fabrorum est. Origo omnium inmythologia ZuluanauMvelinqangi est. In religio translaticia Zuluana animae avorumamaThongo autamaDlozi appellantur.Ubuntu maxima ethica religionis Zuluanae est.Samanae Zuluanaesangoma appellatae sunt, et oleris venditricesinyanga appellatae sunt, quae pharmacumMuthi parant.

Cultura

[recensere |fontem recensere]

Saltatio

[recensere |fontem recensere]
Saltatores Zuluani.

Multae saltationes translaticiae Zuluane sunt. In caerimoniaUhmlanga mulieres hominesque Zuluani variis saltationibus funguntur.

Swenka

[recensere |fontem recensere]

Swenka estvocabulum Zuluanum, ex vocabulo Anglicoswank mutuatum, quod 'homo qui in certamine moris vestis particeps est' significat.Swenka in certamine moris vestis etchoreographiae proprium genus vestendi demonstrant.

Feriae et dies festi

[recensere |fontem recensere]
Zuluani incaerimonia Uhmlanga.
Feriae et dies festi
DiesNomen LatineNomen Anglice
1 IanuariiFestum anni noviNew Year
22 IanuariiDies proelio IsandlwanaIsandlwana battle Day
Finis FebruariiFestum uMathayi MarulauMathayi Marula Festival
23 FebruariiCaerimonia Khekhekhe primorum fructorumKhekhekhe First Fruits Ceremony
21 MartiiDies Iurum Humanorum Africae AustralisSouth African Human Rights Day
Inter finem Augusti et Initium SeptembriUmhlangaReed dance Ceremony
24 SeptembriDies Shaka ZuluaniShaka Day
Inter finem Octobri et Initium NovembriShembeShembe gatering
21 DecembriFestum primorum fructorumFirst fruits festival
25 DecembriDies Christi NatalisChristmas

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. ItembinominataxinomicaAgelena zuluana,Hogna zuluana,Larifugella zuluana,Scolopendra zuluana.
  2. Item binomina taxinomicaAncylotrypa zuluensis,Cataloipus zuluensis,Notolinopsis zuluensis (vide alia nominahic) .

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Canonici, Noverino.1994. "The trickster in Zulu folktales."Alternation 1 (1): 43–56.
  • Deléage, Paul.1879.Trois mois chez les Zoulous et les derniers jours du Prince impérial. E. Dentu
  • Véronique Faure,Ethnicité et stratégies nationalistes : les Zoulous et l'Inkatha, Université de Bordeaux 4, 1996, 2 vol.
  • Knight, Ian.2010.Zulu Rising: The Epic Story of Isandlwana and Rorke's Drift. Macmillan.
  • Lafargue, François.1996.Les Zoulous en Afrique du Sud: Éveil d'un pays, réveil d'une ethnie. Lutetiae: Centre de recherches et d'analyses géopolitiques.
  • Mack, John.1981.Les Zoulous. Granger frères.
  • Mutwa, Vusamazulu Credo. (1996)2003.Zulu shaman: dreams, prophecies, and mysteries. Roffae Montis Viridis: Destiny Books. Prima editio:Song of the Stars.
  • N'Diaye, Tidiane.2002.L'Empire de Chaka Zoulou. Lutetiae: L'Harmattan. Collection Études africaines.
  • N'Diaye, Tidiane.2004.L'Éclipse des Dieux. Lutetiae: Éditions du Rocher.
  • Révoil, Bénédict Henry.1880.Les zoulous et les cafres: mœurs, coutumes, guerre avec les Anglais, etc. Insulis: Librairie de J. Lefort.
  • Sutherland, Jonathan, et Diane Canwell.2004.The Zulu kings and their armies. Barnsley: Pen & Sword Military.
  • Zaloumis, Alex.2000.Zulu tribal art. Promuntoriopoli: AmaZulu Publishers.

Nexus interni

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Zuluani&oldid=3649470"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp