Substantia estcrystallina cum functionibussytematis immunitatis et effectibus antioxydativis. Generatio nonnullorumneurotransmissorum vitaminum C requirunt. Nomen acidi ascorbici de effectibus contra scorbutum derivatur.
Metabolismo nonnullorumvertebratorum synthesis completa vitamini C inest, quia ubi enzymumL-gulonolactoni oxidasis generatur. In hominibus gulonolactoni oxidasis tantum versio mutata et laesa (pseudogenumchromosomate 8) extat.Insecta etinvertebrata quoque vitaminum C generare non possunt.
Nomen chemicum vitamini C sive acidi ascorbici est (5R)-5-[(1S)-1,2-di-hydroxy-aethyl]-3,4-di-hydroxy-5-hydro-furano-2-onum. Omnino deL-enatiomero dicitur, si quando de acido ascorbico (forma reducta) scribatur.
Hydroxylasis est quicquid enzymum gregem chemicum hydroxyli (-OH) in compositum organicum introducens. Ita in polypeptidis quae collagenum componunt acidum ascorbicum hydroxylumaminoacido prolino (vel rarius lysino) adnectit, unde hydroxyprolinum efficitur quod helices collageni inter se colligat[2].
Haemorrhagiae parvae et multiplices (petechiae) dorsi - etiam in aliis corporis partiis - inventae
Etiam temporibus hodiernis homines inopia vitamini C ostendunt[3].
Indicia incerta sunt:Fatigatio, cibi fastidium, animus irritabilis, temperatura corporis aucta, contagiones generales frequentes,Petechiae (haemorrhagiae cutis parvae et disseminatae).
In ore et cute inveniuntur: haemorrhagiae (petechiae),gingivitis (inflammatio),ecchymoses (haemaorrhagiae maculosae)sugillationes (diameter haemorrhagiae cutaneae usque ad 30 mm (utnummus), damnum dentium
Circum ossa: arthralgiae, myalgiae, tumescentia circum articulationum et ossium fragilitasque
↑Pratt et Cornely,Biochimie, De Boeck, 2019 p.137.
↑Montalto M., Porceddu E., Pero E., Lupascu A., Gallo A., De Simone C., Nucera E., Aruanno A., Giarretta I., Pola R., Landolfi R. (Oct 2021). "Scurvy: A Disease not to be Forgotten". Nutrition in clinical practice36 (5): 1063-7doi:10.1002/ncp.10616
↑Chang C.-W., Chen M.-J., Wang T.-E., Chang W.-H., Lin C.-C., Liu C.-Y. title=Scurvy in a patient with depression (Mai 2007). Digestive diseases and sciences52 (5): 1259-61doi:10.1007/s10620-005-9018-8
Joseph Louis Svirbely,Albert Szent-Györgyi, "The Chemical Nature of Vitamin C"pars ipars ii inBiochemical Journal vol. 26 (1932) pp. 865-870, vol. 27 (1933) pp. 279-285