Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Vis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Res A movetur usque ad punctum B.Vis gravitatis hanc motionem resistat (vide sagittam F); vis motionis (vide sagittam u) ergo maior esse debet quam vis gravitatis quae in re A agit.

Vis (-isf.) sensu latissimo res efficiendi potestas sive inclinatio vel virtus velcoercitio est. Quare habemus enuntiata sicutvis comica (ut dixitCaesar deTerentio), id quod significatgenius comicus; similiter,vis poetica dicitur, quaegenius poeticus dicitur.[1] Inphysica autemNewtoniana, vis estaxiomatica et magni momenti.

De huius nominis natura defectiva

[recensere |fontem recensere]

Classica cum inlingua Latinanomen substantivumvis est defectivum quia caret duobuscasibus, genitivo dativoque singulari, eis pro casibus tamen pluribus formis uti nos oportet, vel alii verbi formis eisdem casibus pro significatione similari. Hodie, autem, multi librigrammatici Latine,mediaevales mores secundum,vis formam esse genitivo singulari docent, dativovi.

De vi physica

[recensere |fontem recensere]

Isaaci Newtoni aetate et postea in physica, nomenvis posset esse: celeritas autenergia (vis viva), etmassa (vis insita velvisinertiae),acceleratio (vis acceleratrix) et, quam Newtonus ipse suo die nominavit,vis motrix. Quae hodie in physica principaliter notionemvis significat.

Intheoria Newtoniana, vis (motrix in corpus impressa) corporumaccelerationemdeformationemque efficit. Acceleratioa{\displaystyle {\vec {a}}} quam visF{\displaystyle {\vec {F}}} producit in massam{\displaystyle m} datur secunda lege Newtoniana:

F=ma{\displaystyle {\vec {F}}=m{\vec {a}}}.

InSystemate Unitatium Internationali, virium unitas estNewtonium (symbolumN), sed more hodie saepe vis exprimitur in unitatibuschiliogrammatis. At vis est magnitudo vectoria quae non tantum contentionem habet Newtoniis expressam sed etiam originem (punctum in quod incumbit) et directionem et partem in quam versa tendit symboloque sagittae indicatam.

Etiam hodie nonnulliscientiae periti homines interdum verbovis utuntur latissimoenergiae seupotentiae sensu in locutionibus qualisvis electrica, vis nuclearis,vis thermica. Sed, physicae scientiae in contextu, hic usus est vitandus, ne vis Newtoniana cum vi energiae confundantur.

Inmechanica, duabus viribus in eandem rem agentibusparallelogrammum virium fieri dicitur ex actione composita.

De vi vitae

[recensere |fontem recensere]

Usque adsaeculum XIX,biologivim vitae specialem esse putabant quae vis vitam biologicam efficit.[2] Post autem synthesisureae anno1828,evolutionisbiologicae1859 anno, etADN1953 anno inventionem, biologi physicaeque plurimae dubitaverunt virium vitae existentiam. Esse vim vitae tam facile dicere possumus ADN etevolutionem.

Vires exemplares

[recensere |fontem recensere]

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. A Dictionary of Foreign Phrases and Classical Quotations, Comprising Idioms, editus ab Hugh Percy Jones.
  2. Principles of Pharmacy scriptus a Henry Vinecome Arny.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Corbell, H. C., et Philip Stehle.1994.Classical Mechanics. Novi Eboraci: Dover Publications.ISBN 0486680630.
  • Cutnell, John D., et Kenneth W. Johnson.2004.Physics. Ed. 6a. Hoboken Novae Caesareae: John Wiley & Sons Inc.ISBN 0471448958.
  • Feynman, R. P., R. B. Leighton, et M. Sands.1963.Lectures on Physics. Vol 1. Addison-Wesley.ISBN 0201021161.
  • Halliday, David, Robert Resnick, et Kenneth S. Krane.2001.Physics. Vol. 1. Novi Eboraci: John Wiley & Sons.ISBN 0471320579.
  • Parker, Sybil, ed.1993.Encyclopedia of Physics.?Ohio: McGraw-Hill.ISBN 0070514003.
  • Sears F., M. Zemansky, et H. Young.1982.University Physics. Reading, Massachusettae: Addison-Wesley.ISBN 0201071991.
  • Serway, Raymond A.2003.Physics for Scientists and Engineers. Philadelphiae: Saunders College Publishing.ISBN 0534408427.
  • Tipler, Paul.2004.Physics for Scientists and Engineers: Mechanics, Oscillations and Waves, Thermodynamics. Ed. 5a. W. H. Freeman.ISBN 0716708094.
  • Verma, H. C.2004.Concepts of Physics. Vol. 1 (editio reimpressa. Bharti Bhavan.ISBN 8177091875.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Videvis inVictionario.
Atomi

Haecstipula adphysicam spectat.Amplifica, si potes!

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Vis&oldid=3880399"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2026 Movatter.jp