Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Virginia Satir

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Virginia Satir

Virginia Pagenkopf Satir (19161988) fuit praeclarapsychotherapeuta Americana, quae novum modumtherapiae familiarum explicavit. Mater therapiae familiarum saepe appellata, in Aula Decorum Laboris Socialis Civitatis Californiae honoris causa nominatur.

Nata est in praedioloNellsvilliae inVisconsinia die26 Iunii1916. Anno1936, gradumBaccalaureati Artium in Educatione Collegii Publici Praeceptorum apudMilvauchiam accepit. In scholis publicis in quinque civitatibus posterius docuit. Anno1948, gradumMagistri Artium Scholae Administrationis Servitii Socialis UniversitatisSicagi accepit. Denique, post triginta annos, anno1978, gradumDoctoris in Scientiis SocialibusUniversitatis Visconsiniae apudMadisoniam accepit, sicut multa alia gradahonoris causa, praecipue Scholae Professionalis Studiorum Psychologicorum, anno1986.

Illius vitae sententia fuit "Fieri Humanior." In primaria patris, matris, liberique triade, psychologicam actionem vidit quam "Validationem Humanam" nominavit. Ut instrueatur proprius sanationis modus, quemExemplum Maturationis Satir (Anglice:Satir Growth Model) nominavit, professionales exercitationis circulos inCivitatibus Foederatis Americae, America Australi Centralique,Asia Occidentali,Russia,Asia Orientali, etEuropa condidit. Hodie,Institutio pro Conexionibus Internationalibus,Reticulum Avanta, etReticulum Internationale Auxiliorum Scientiae Humanae homines docent ut inter se nectant et conexiones consequentes ad homines ceteros extendant.

Satir causam pacis mundanae semper adiuvabat. In periodicoAlign, clarissime ait: "Familia est microcosmus; si familiam curare sciam, mundum curare scio" (1988:20). Quam ob rem anno1986 electa est socius Consilii Internationalis Senum, consilii conditi ab eis quiPraemium Nobelianum Pacis Componendae acceperant. Suus incussus in mundum videtur in suamantra universali: Pax Intra, Pax Inter, Pax Extra.[1]

Obiit in oppidoPalude Alta inCalifornia die10 Septembris1988.

Curriculum vitae

[recensere |fontem recensere]

Honores et praemia

[recensere |fontem recensere]

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Fortasse figura Anglica (Peace Within, Peace Between, Peace Among) accuratissime Latine converti non potest.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]

http://www.satirpacific.org/ Pacifici Institutio Satir

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Virginia_Satir&oldid=3879029"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp