Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictaeFamiliae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Lingua Vasconica,Navarrorum autVasconum (Vasconice appellaturEuskara sed, pendens e dialecto,Euskera velUskara velÜskara velEskuara dici etiam potest), est sola lingua sui gregis quae superest ex quoLinguae Indoeuropaeae inEuropa occidentali dicebantur.Cum Vasconum antecessores iam linguam similem, antequam indoeuropaei huc pervenerunt, loquebantur, illa lingua in numero antiquissimarum Europae linguarum habetur. Aliqui putantlinguam Ibericam antiquam Vasconicae cognatam esse. Loquuntur Vasconice circa 600 000 incolarumHispaniae, praecipue inVasconia etNavarra, sed quoque inFrancia. Est lingua agglutinans sicutFinnica,Hungarica,Turcica. Certe a lingua Aquitanica orta, sola putatur inter linguas mundi, nisi forsitan cum lingua Iberica antiqua cognata sit. Lingua Aquitanica iam inHispania etAquitania anteRomanorum adventum exstitit.
Variationes Vasconicae linguae: Dialectus occidentalis seu BiscainaDialectus centralis seu Ipuscoana Dialectus Navarra Dialectus Lapurdiana Dialectus Sulentina Ubi Vasconicam linguam iam non loquuntur
/a/ /b/ /d/ /e/ /f/ /g/ Ø vel h /i/ /x vel dj/ /k/ /l/ /m/ /n/ /ɲ/ /o/ /r, ɾ/ /s̺/ /t/ /u/ /v/ /ʃ/ /s̻/
Etiam habet hos digraphos:
dd, tt, tx, tz, ts, il, in
/ɟ/, /c/, /ʧ/, /ʦ̻/, /ʦ̺/, /ʎ/, /ɲ/
Dum litterav adest in abecedario Vasconico, solum scripta est in verbis peregrinis, quia non littera propria est. Tantummodo sonuspro [v] non est sonus Vasconicus, et similiter ad verba peregrina pertinet. In verbis peregrinis nominibusque etiam litterae c, q, w, y utuntur.
Gizon-emakume guztiak aske jaiotzen dira, duintasun eta eskubide berberak dituztela; eta ezaguera eta kontzientzia dutenez gero, elkarren artean senide legez jokatu beharra dute.[2]
Latine
Omnes homines dignitate et iure liberi et pares nascuntur, rationis et conscientiae participes sunt, quibus inter se concordiae studio est agendum.[3]
↑Lonely Planet Phrasebooks - Spanish, editio tertia, Martius 2008. Hic liber modorum dicendorumHispanicorum, praeter linguam Hispanicam, etiam modos dicendos aliarum linguarum trium habet, enim lingua Vasconica,Catalana, etGallaica.