![]() | Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Valva aortae | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A12.1.04.012 | |
Anatomia macroscopica | ||
Planitiesvalvarum cordis a summo visum:Aortae valva ("Ao" in imagine) tribus valvulis semilunaribus composita in medio ceterarum valvarum cordis locata est. |
Valva aortae est una ex quattuorvalvis cordis, interventriculum sinistrum etaortam locata. Composita est valva aortae ex tribusvalvulis semilunaribus fluxum permittens sinistro ex ventriculo in circulationem corporis at inhibens sanguinis fluxum retrorsum ex aorta in ventriculum sinistrum.
Rarius valva aortae ex duabus valvulis[1], rarissime ex quattuor valvulis composita est[2] ("valva quadricuspidalis").
Stenosis ad valvae inopiam se plene aperire spectat[3].
Insufficientia valvae aortae ad valvae infirmitatem refluxum inhibendi spectat.
Cordi sunt valvae quattuor, quae in corde in planitie singulari inveniuntur:
Ordo valvarum trunci pulmonalis una cum ambis atrioventricularibustriangulum format.
Valvae aortae sunt valvulae semilunares tres ("tricuspidalis"), vocatae secundum locum eius in corporis situposterior sinistra (origoarteriae coronariae sinistrae),anterior (origoarteriae coronariae dextrae), velutposterior dextra - ab alteris quidemcoronaria sinistra,coronaria dextra,non coronaria; alteri vero, dissecta cum corde plane in mensa posita,sinistra,dextra,posterior valvula dicunt.
Functio incompositaanomaliae causa velaffectionibus inoptatis edi queant. Eventus sunt velstenosis velinsufficientia.
Stenosis valvae aortae est unum ex frequentissimis vitiorum valvarum (valvulopathiarum) cordis. Ad valvae inopiam se plene aperire spectat. Causae sunt valva aortaebicuspidalis (anomalia) velfebris rheumatica.
In senectute insufficientia valvae aortae stenosi frequentius apparet. Hic impotentia clausurae observatur, cum fluxu retrorsum in ventriculum sinistrum.
Valvulogenesi abnormali interdum non tres sed duae valvulae semilunares generantur.
Mayo Clinic devalva aortae.(Anglice)
![]() |
Generalis | Arteriae coronariae •Endocardium •Myocardium •Pericardium •Valvae cordis |
---|---|
Vasa privata | Arteriae coronariae:dextra etsinistra • Vena:Sinus coronarius |
Cavitates cordis | Atria cordis:dextrum etsinistrum •Ventriculi cordis:dexter etsinister |
Valvae cordis | Valva atrioventricularis dextra (valva tricuspidalis) •Valva trunci pulmonalis •Valva atrioventricularis sinistra (valva mitralis/tricuspidalis) •Valva aortae |