Ulsena[1][2] siveUlyssea[1] (TheodisceUelzen) est communeSaxoniae Inferioris et caputcirculi Ulsenensis. Ad Uelzen etiam vici Groß Liedern, Halligdorf, Hambrock, Hansen, Hanstedt II, Holdenstedt, Kirchweyhe, Klein Süstedt, Masendorf, Mehre, Molzen, Oldenstadt, Riestedt, Ripdorf, Tatern, Veerßen, Westerweyhe atque Woltersburg pertinent.
Ecclesia Monasterii Oldenstadt - veterrimum aedificium urbis Ulisseae
In terra Ulysseae saeculo 10 monasterium conditum est. Anno1250 incolae iurgio cum monachis coactus novam urbem condiderunt. Anno1270 Ulyssea ius urbis accepit. Anno1374 Ulyssea sodalisHansae facta est. Ab hoc tempore hic cervisia coquebatur. Fuit parsDucatus Luneburgensis. Anno1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno1803 cum toto Ducato a copiisFrancicis occupatum est. Annis1810 -1813 parsRegni Westphaliae erat. Tum adRegnum Hannoveranum, ab anno1866 adBorussiam pertinuit. Anno1972 vici supra dicti cum Ulyssea coniuncti sunt.