Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Tzar-campana

E Vicipaedia
Tzar-campana (Tsar-kolokol)

Tzar-campana,[1] seu vulgoTsar-kolokol (Russice:Царь-колокол), est immensacampana quae inCremlino (arce)Moscuae inRussia ostenditur. Campana maxima mundi nunc est.[2] Illa campana commissa est abAnna,imperatrice Russiae, filiatzarisIoannis V (fratris maioris natuPetri I Magni).

Campana 216tonnas ponderat, 6,14metra in altitudinem et 6,6 metra in diametrum habet. Magistri Ioannes Matorin et filius eius Michael inaere illam fuderunt inter1733 et1735. Ornamenta, imagines et inscriptiones ab V. Kobelev, P. Galkin, P. Kochtev, P. Serebrjakov et P. Lukovnikov facti sunt.

Campana per incendium in1737 rupta est. Anno1836, Tzar-campana apudturrem campanalem Sancti Ioannis collocata est. Antehac, aliae duae campanae cum eodem nomine fuerunt, una initiosaeculo septimo decimo et alia anno1654 (cum circa 130 tonnis). Haec postrema per incendium in1701 rupta est et reliquiae suae ad Tzarem-campanam creare usi sunt.

Ob eam rem, campana praesens 'Campana III' aliquando appellatur.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Slobodskoy, Archpriest Seraphim (1996), "Bells and Russian Orthodox Peals", The Law of God, Jordanville, N.Y.: Holy Trinity Monastery, p. 624 

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adTzarem-campanam spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Tzar-campana&oldid=3611590"
Categoria:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp