Orycteropus afer
Sceletus Orycteropodis aferi inMuseo Osteologiae exhibetur .Orycteropus afer est fodiens etnocturna mammalium species magnitudinis mediae, quae inAfrica endemica est.[ 1] [ 2] Sola speciesexstans familiae Orycteropodidarum atque adeoordinis Tubulidentatorum est,[ 3] [ 4] quamquampraehistoricae huius ordinis species etgenera inlitteris scientificis describuntur. Alioruminsectivororum dissimilis, eiusrostrum est longum et suiforme, quovictum olfacit. Per plurimum ex duabus tertiiscontinentis Africanae partibus vagatur,regiones autemsaxosas vitans.Formicis isopterisque noctevescitur , quae ex eorum parviscollibus unguibus acutiscruribusque validis effodit. Etiam latibula insolo effodit, ubi se tegit et pullos alit. Adafrotheria pertinet,cladum taxinomicum qui etiamelephantos ,manatos ,hyracoidea ,afrosoricida comprehendit.
Speciei sunt septendecimsubspecies descriptae, quamquam non bene definitae.[ 3]
Orycteropus afer afer O. a. adametzi Grote, 1921 O. a. aethiopicus Sundevall , 1843O. a. angolensis Zukowsky &Haltenorth , 1957 O. a. erikssoni Lönnberg , 1906O. a. faradjius Hatt, 1932 O. a. haussanus Matschie , 1900O. a. kordofanicus Rothschild , 1927O. a. lademanni Grote, 1911 O. a. leptodon Hirst, 1906 O. a. matschiei Grote, 1921 O. a. observandus Grote, 1921 O. a. ruvanensis Grote, 1921 O. a. senegalensis Lesson , 1840O. a. somalicus Lydekker , 1908O. a. wardi Lydekker, 1908 O. a. wertheri Matschie, 1898 van Aarde, Rudi J.1984 . "Aardvark." InThe Encyclopedia of Mammals, ed. David Macdonald. NoviEboraci: Facts on File Publications.ISBN 978-0-87196-871-5 .