Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Torpedinidae

E Vicipaedia
Tetronarce nobiliana

Animalia — Chordata
Classis :Chondrichthyes 
Subclassis :Elasmobranchii 
Superordo :Batoidea 
Ordo :Torpediniformes 
Familia :Torpedinidae 
Bonaparte,1838
   
Subdivisiones: Genera et species
Vide commentarium.

Torpedinidae suntfamiliachondrichthyium,piscium complanatorum, qui liberationemelectricitatis efficiunt adpraedam stupefaciendam et quo sese defendunt. Tarde moventur, et in imomarihabitant.Familiae sunt viginti duospecies descriptae. Maxima estTetronarce nobiliana, quae usque ad 90chiliogrammata pondere crescere, et ictum electricum 220voltiorum intendere possunt.Corporibus torpedinidarum sunt regiones commutatorummusculorumcellulaeelectroplaques? appellatae, quaeorganum electricum constituunt.Electricitas in eorum textibuscorporeis condi potest, quinucleum electricum agunt. Ictus pulsibus liberari potest. Torpedo ictum in corpusanimalis emittere potest ad id stupefaciendum ut facilius capiatur etcomedatur, etiam in corpuspraedatoris. Textus torpedinidarum saepe in investigationibusneurobiologicis proper eius proprietates unicas adhibetur.

Inrebus militaribus,torpedo, genuspyroboli, ex torpedinibus appellatur.

Species

[recensere |fontem recensere]

Familiae sunt viginti duae species in duogenera digestae.[1]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Carvalho, M. R. de. (2015): Torpedinidae. In: Heemstra, P. C., Heemstra, E., & Ebert, D. A. (eds.),Coastal Fishes of the Western Indian Ocean, vol. 1. South African Institute for Aquatic Biodiversity, Grahamstown, South Africa. In prelo.
  2. Ebert, D. A., Haas, D. L., & de Carvalho, M. R. (2015): "Tetronarce cowleyi, sp. nov., a new species of electric ray from southern Africa (Chondrichthyes: Torpediniformes: Torpedinidae):Zootaxa 3936 (2): 237–50.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adTorpedinidas spectant.
Vide"Torpedinidas" apudVicispecies.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Torpedinidae&oldid=3541861"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp