Saeculis antequamOccidentales advenissent, Tongani monumentalia opera struxere, inter quae notissimaOnus Mauianum,trilithon (TonganeHaʻamonga ʻa Maui), etlangi 'sepulcra' in subdivali? sunt. Onus Mauianum quinquemetra altum est et ex tribuslapidibus calcinis singulis amplius 40tonnarum pondus habentibusaedificatum est.Langi humilespyramides planissimae cum duobus aut tribus aequis, antiquorum regum sepulcrum notantes, sunt.
Saeculo duodevicensimo, Tonga praefecturas iunxerat et maritimum imperium cudit quodVitorum regiones captas comprehendebat. Illo tempore, imperium Tonganum circa 40 000 incolarum habebat.
Rex politica auctoritate fungitur et solum deputatorum minoritassuffragio universali eliguntur. Deputati prodemocratia constantem pressionem super gubernationem exercent, verae democratiae conditum exigentes. Reformati Parlamenti electio, quod locum maioris ponderis a civibus electis concedit, anno2010 accidit.
MenseIulio2008, tres dies ante coronationem, rexGeorgius Tupou V se suae auctoritatis plerumque repudiare et se dein ad sui Primi Ministri commendationes adaequaturum esse nuntiavit.
Regnum etiam apecuniae missione e Tonganis communitatibus peregrinatis pendet ad librandamlacunam nummariam.Periegesis civitatis secundum reditus fontem est: anno2006 39000 hominum regnum visitaverunt.
Gubernatio privati campi evolutionem stimulat, praesertim collocationi pecuniae favendo, dum sumptus publicos invaletudine eteducatione concentrat. Tonga rectam principaleminfrastructuram et evolutam diaconiam? socialem habet. Magnainopia operarum inter iuvenes etinflationis incrementum, pressio pro democraticis reformationibus et sumptuum incrementum in socialibus diaconiis? praecipua gubernationis duellum sunt.
Tonga admensuram politicas inauguratvimelectricam sufficiendam suis remotis insulas modo sustentabili sine in caras extensionesreticulares redeundo. Insularum numero intra Regnum Tongae principalis electrica praebitio deest. Praebitio omnino ex importatooleo Dieseliano oritur. Item, anno2009, 19 centesimae TonganiPDG et 25 centesimae suarum importationum in Dieseliani emptionibus consisterunt.
Ob imminuentem fidelitatem genrandaeelectricitatis ecombustibilibus fossilibus, crescentes impensas et negativos ambitales? effectus secundarios,energiarum renovabilium solutiones attentionem gubernationis attraxerant. Iuxta cumAgentura Internationali Energiarum Renovabilium, Tonga consilium fundatum inenergiis renovabilibus composuit ad energiam suffiendam praecipuis extremisque insulis aequaliter. Consilia inSystema Domus Solaris (AngliceSolar Home Systems) conscipit? quod individuales? domus parvaselectrificinas reddit. Praeterea, locorum operatorum,pecuniaria instituta ac technicorum? implicationem deposcit ad praebenda sustentabilium negotiorum exemplaria non minus quam consilia ut effectiva operatio, moderamen et tuitio firmentur, systemate inaugurato.
Agentura Internationali Energiarum Renovabilium iuvante, Tonga Tabula Viaria Energiae Tongae 2010-2020 (Anglice2010–2020 Tonga Energy Road Map siveTERM) evolvit, cuius meta 50 centesimae Dieseliani importationem deminuere est. Quod per idonearum renovabilium technologiarum varietatem perficietur, comprehensisventi etsolari simul et innovativis efficientiis.
Demographica Tongae data secundumOAA, anni2005; incolarum numerus in milibus.
Circiter 70 centesimae incolarum 101991 Regni Tongani in praecipua insula,Tongatapu,habitant. Quamquam crescens Tonganorum numerus inNukualofam, singulam urbanamcommercialemque sedem, immigraverunt, ubiEuropaea et indigenaculturalia? ac vivendi exemplaria commixta sunt, vita rustica et cognationis vincula adhuc ponderis totam per regnum sunt.
Ludus Litterarius inter sex annos et quatuordecim annos natos obligatorius gratuitusque in publicis scholis est. Missionumscholae circa 8 centesimae litterarii et 90 centesimae Educationis Secundariae praebent. Publicae scholae reliqua constituunt. Educatio superior magistrorum,gerontologicammedicamque exercitationes, parvam femineamuniversitatem, femineum negotiorum collegium et privatarumagrariarum scholarum numerum includit. Maxima educationis superioris pars ultramarina impletur.
Circa 70 centesimae Tonganarum feminarum inter 15 et 85 annos natarumobesae sunt. Tonga et vicinaNauruna mundi superponderosissimos obesissimosque incolas habent.
Hiroa, Te Rangi (Peter H. Buck).1953.Explorers of the Pacific: European and American Discoveries in Polynesia. Bernice P. Bishop Museum special publication 43. Honolului: Bernice P. Bishop Museum.