Thrasymachus
Tools
General
Imprimere vel exportare
Inceptis aliis
Thrasymachus (Graece Θρασύμαχος) fuitrhetorrhetor acsophista Chalcedonis, qui secundum antiqua testimonia multoslibros dearte oratoria scripsit et praesertim de medio stilo tractavit. Hodie eius operum pauca fragmenta manent. Quamvis Thrasymachi philosophica scripta perdita essent, tamen huius sententia deiustitia nota est perPlatonisRem publicam, ubi ipse sophista conviva est atque, in primo libro, cumSocrate disputando, iustitiam fortioris commodum esse contendit.