Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Thora

E Vicipaedia
Lectio in Thora
Rotula thorae cumdigito (Hebraice: יד "manus"), radius ad demonstrandum verba, quae legenda sunt.

Thora[1] (HebraiceתּוֹרָהTorah, "praeceptum, doctrina") sivePentateuchus[2] (Graeceπεντάτευχος, "quinque libri"), est prima parsBibliorum Hebraicorum, seuVeteris Testamenti, cui quinque libri sunt:

Vis nominis

[recensere |fontem recensere]

Thora est notio Bibliae Hebraicae maximi momenti. Verbum a radice ירה j-r-h deductum est, quae "docere", "praecipere" valet. Interpretes versionis Graecae (Septuaginta) verbo νόμος, "lex", ad "Thoram" vertendam usi sunt. Thora quidem varia significare potest: praeter quinque librosMoysis etiampars pro toto totumTanach siveVetus Testamentum.

De quaestione, quis Thoram scripserit

[recensere |fontem recensere]

TalmudIudaicum etNovum TestamentumChristianum narrationes quinque librorum acreatione mundi usque ad distributionemTerrae Promissae (Dtn 33)Moysi a Deo revelatas esse ponunt. Liber Deuteronomii in capitulo 34 mortem Moysis describit, quam ob rem Talmud hunc capitulumIosue, Moysis successori, attribuit. Revelationes a Moyse litteris retentas postea diligenter traditas esse etIudaei Orthodoxi et Christiani conservatorii usque ad hunc diem credunt.

Tamen iam aMedio aevo disputatum est, an Moyses auctor librorum esset an non.Abraham ibn Esra, IudaeusHispanicus, (mortuus1167) inter primos erat, qui graves discrepantias invenit. A saeculo XVI incipiente multis magis magisque dubium videbatur, num Moyses ipse fuerit pentateuchi auctor (Andreas Carlostadius,Thomas Hobbes,Benedictus de Spinoza).

TemporeIlluminismi variaetheorae de origine pentateuchi institutae sunt, in quibus hodierna investigatio nititur. Incriticam textualem semper accuratiorem ac recentiora inventa archaeologica confisi plurimi scientifici hodie pro certo habent pentateuchum postcaptivitatem Babylonicam saeculo V asacerdotibustempli Hierosolymitani redactum ac finitum esse (vide:Opus Deuteronomicum). Multae res narrationesque autem multo antiquiores esse et partim mille annis ante originem trahere.Terminus ante quem finitae redactionis est punctum temporis, cumSamaritani a templo Hierosolymitano secesserunt (fere 400 a.C.n.), qui totum pentateuchum (et solum pentateuchum)libros sacros colunt.

Versio Graeca

[recensere |fontem recensere]

Etiam versio Graeca pentateuchi est terminus ante quem redactionis finitae. Primo liber Genesis versus est, ut videturAlexandriae saeculo 3 a.C.n. Interpretator sive interpretatores partim libere simulque recte interpretantur (ut puta in narratione deIoseph Aegyptio), partim ad litteram ac mendose. Versio libri Exodi dominatione linguae Graecae excellit. Eam inAegypto factam esse demonstrat usus verbi "fluminis" pro "Nilo". Versio libri Levitici sententiarum planitati studet. In Lev 24,16 non solum praedicit, ne "qui blasphemaverit nomen Domini", sed etiam, ne Dei nomen (Tetragrammaton) omnino enuntiaretur.[3].Septuaginta pro JHVH verbum κύριος (dominus) ponit. Versio libri Numerorum vitiosissima habetur. Singulae res cultustempli Hierosolymitani in Aegypto minus notae indiligenter vertuntur. Liber Deuteronomii textum Hebraicum accurate sequitur.[4]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Aegidii ForcelliniLexicon Totius Latinitatis (1775), s.v."thora".
  2. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "Pentateuchus" Etiampentateuchum, neutri generis.
  3. ὀνομάζων δὲ τὸ ὄνομα κυρίου θανάτῳ θανατούσθω· λίθοις λιθοβολείτω αὐτὸν πᾶσα συναγωγὴ Ισραηλ
  4. Wolfgang Kraus, Martin Karrer (ed.): Septuaginta Deutsch. Das griechische Alte Testament in deutscher Übersetzung. Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgardiae 2009, p. 3s., 56, 98s., 133, 176.
Biblia
Biblia Hebraica,
seulibri protocanoniciVeteris Testamenti

GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias

Apocrypha,
seulibri deuterocanoniciVeteris Testamenti

ThobisIudithAdditamenta EstherisSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum

Novum Testamentum

Evangelia:secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae:ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis

Versiones inVicifonte

מקרא(Hebraice)Η Αγία Γραφή(Graece)Biblia(Latine)

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Thora&oldid=3789354"
Categoria:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp