Anno1525 "Collegium Cardinalis" apud Oxonienses condidit; hoc collegium hodie, nomine posteriori "Aedes Christi", maiorem et divitiorem omnium Universitatis Oxoniensis collegiorum esse confitetur. Anno1528Scholam Regiam Gippevicensem in urbe natali reconstituit.
Anno fere1529 haesitationes et tergiversationes Wolseii, qui papam offendere noluit, inimicitiam Henrici regis in se vertit. Anno exeunteAnna Bolena regem suasit ut contra Thomam Wolseium mandaret. Ex officio cancellarii dimissus est et bonorum suorum privatus, inter quae aedem episcoporum Londiniensem, nomineplaceam Eboracensem, quem Henricus inpalatium regium convertit loco veterispalatii Westmonasteriensis. Die29 Novembris1530 Wolseius, quo tempore inTurrem Londiniensem incarcerandus advehebatur, ob infirmitates apud abbatiamLeicestriensem mortuus est.
PaelecemIoannam Larke usque ad annum fere1519 tenuit, e qua genuit filiumThomam filiamque Dorotheam Wynter.