Thomas Vallaurius (natus die23.Ianuarii1805Clusae Cuneensium, inProvincia Cuneensis; mortuus die1°Septembris1897 Romae) fuit italicus philologus.
Fuit discipulus ab anno 1820 ad annum 1823Augustae Taurinorum, tunc factus est magisterrhetoricae, anno 1838, magister subsidiarius linguis latinae et italicae docendis, tum anno 1843 magister huius disciplinae apudUniversitatem Taurinensem.
Edidit PlautiAululariam (Turin, 1853) etMilitem gloriosum (1854),Trinummum (1855, 2. Ed. 1865) etMenaechmos (1859),Horatii opera(1854),CiceronisOrationes selectas (1878), recensionemSallusti iam a Burnouf editam (1878),Curtii opera (2. Ed. 1882); scripsitHistoriam criticam litterarum latinarum (1849, 13. Ed. 1888), librum italice nuncupatumCollezione economica degli scrittori classici latini (1850),Epitomen historiae graecae (1856, 10. Ed. 1887),Epitomen historiae romanae (5. Ed. 1876); recognovit et emendavitAusonii Popmae librumDe differentiis verborum (1852), dictionarium latinum et italicum Bazzarini (1850-1854), et dictionarium latinum et italicum ad usum discipulorum (1852-54). Editae collectaeque sunt orationes eius Augustae Taurinorum anno 1852, iterum anno 1865, etOpuscula Varia anno 1876. Vide etiam quid de vita sua scipserit in libris nuncupatisvita scritta da esso (Augustae Taurinorum, anno 1879), etLettere di illustri scrittori a Tommaso Vallauri (latine Epistolae clarorum scriptorum Thomae Vallaurio scriptae, ed. in eodem urbe, 1880).
In ultimis annisRegni Sardiniae, fuit membrum camerae deputatorum[1]. Anno 1869 factus est membrumAcademiae Furfuris.[2] Ab anno 1882 usque ad obitum fuit membrum Senatusregni Italiae.