Opus Thomae magnum ultimumque estSumma Theologica. Quo in opere novitiorum formas ratiocinii gratia, exegeses Sanctarum Scripturarum, exegeses seu collationis Patrum Sanctorum,amoremDei docet. Thomas sententias suas secundum philosophosGraecosRomanosque antiquos excogitavit, in his,Platonem,Senecam,Ciceronem.
Materies huius operis est Deus. Catechizat Deum omnium rerum factorem primusque motorem, etiam bonum summum omnium creaturarum esse; omnia in Deo redire; Deum omnia existere effecisse.
Patet illum non solum elementis philosophicisAristotelicis,Neoplatonicis,Arabicis, etIudaicis usum esse, vero etiam ille problema doctrinas quoque philosophias indagandi ulterius evolvebat. At tota—vel quasi tota—eius doctrina de ente, deDeo, dehomine et mundo in suis operibus theologicis sicut inSumma Theologiae latet. Quaestio ergo est: quomodo elementa doctrinarum philosophiarum extrahenda sint exSumma Theologica. Doctrinae philosophicae inSumma Theologica contentae debeantne secundum ordinem ac connexionem quem in isto opere theologico habent, reconstitui? Si ita sit, tunc naturaliter philosophia Thomae Aquinatis sic reconstituta, in sua articulatione ipsam articulationem ac ordinem operis pure theologici sequetur. At posset quis saltem a priori dubitari, utrum ordo procedendi secundum rationem sit necessario idem ac ordo procedendi secundum fidem ac Revelationem Catholicam.
Super libros de generatione et corruptione, Lugduni, 1520.
"Propositam nostrae intentionis in hoc opere est, ea quae ad Christianam religionem pertinet, eo modo tradere, secundum quod congruit ad eruditionem incipientium." —Summa Theologiae, Prologus.
dicendum quod Deum esse Quinque Viis probari potest. Prima . . . ex parte motus. . . . Ergo necesse est devenire ad aliquod primum movens, quod a nullo movetur: et hoc intelligunt omnes Deum. Secunda Via est ex ratione causae efficientis. Invenimus enim in istis sensibilibus esse ordinem causarum efficientium: nec tamen invenitur, nec est possibile, quod aliquid sit causa efficiens sui ipsius.—Sum. Theo. I, 2, 3. Vide et Aristotoles, Phys. III, I.
Divinam Scientiam esse Creatricem omnium entium praeteritorum, praesentium, & futurorum. Sine Deo, nihil erat, est, vel erit. Deus est causa omnium entium.
"Humanus intellectus intelligit componendo & dividendo & ratiocinando." Divina & Angelicus intellectus intelligit compositionem & divisionem & ratiocinandum sine componendo vel dividendo vel ratiocinando.—Sum. Theol.
"Intelligit autem anima separata singularia" per influxum specierum ex divino lumine, quod quidem lumen aequaliter se habet ad propinquum et distans. Unde distantia localis nullo modo impedit animae separatae cognitionem.—Sum. Theol.
"Respondeo dicendum quod, secundum naturalem cognitionem, de qua nunc hic agitur, animae mortuorum nesciunt quae hic aguntur. . . segregatae sunt a conversatione viventium, et coniunctae conversationi spiritualium substantiarum quae sunt a corpore separatae. unde ea quae apud nos aguntur ignorant.—Sum. Theol.
Respondeo dicendum quod "anima rationalis non potest fieri nisi per creationem" (immediate a Deo), quod non est verum de aliis formis. Cuius ratio est, quia, cum fieri sit via ad esse, hoc modo alicui competit fieri, sicut ei competit esse. Illud autem proprie dicitur esse, quod ipsum habet esse, quasi in suo esse subsistens, unde solae substantiae proprie et vere dicuntur entia.
Respondeo dicendum quod . . . tertio modo dicitur aliquid incorruptibile ex parte causae efficientis. et hoc modo "homo in statu innocentiae fuisset incorruptibilis et immortalis."—Sum. Theol. Prima Pars.
Respondeo dicendum quod "homo in statu innocentiae habuit vitam animalem cibis indigentem"; post resurrectionem vero habebit vitam spiritualem cibis non indigentem."—Sum. Theol. Prima Pars.
Non potest esse perfectum judicium scientiae naturalis de rebus naturalibus, si sensibilia ignorentur.—Sum. Theol.
Gratia supponit naturam, non destruit, sed perficit eam.
Ad secundum dicendum quod quidam dicunt quod animalia quae nunc sunt ferocia et occidunt alia animalia. in statu illo fuissent mansueta non solum circa hominem, sed etiam circa alia animalia.sed hoc est omnino irrationabile. non enim per peccatum hominis natura animalium est mutata, ut quibus nunc naturale est comedere aliorum animalium carnes. . . .Fuisset ergo naturalis discordia inter quaedam animalia.—Sum. Theol. Prima Pars.
● Scriptum Super Sententiis Magistri Petri Lombardi
De ente et essentia (1252–1256), tractatus de distinctione interesse etessentiam in creaturis omnibus.
Summa Theologicae (1254–1274), dissertatio Magna in Theologiam & Philosophiam.
Commentarium Super Job, Sancti Thomae Commentarium super Liber Job, tractatus de malo super iustos, quare bonus vir accidit in malum, seu de Dei providentia.
Summa Contra Gentiles seu liber de veritate catholicae fidei contra errores infidelium (1259 -1265); Tractatus seu Libri de Veritate contra Infidelium, seu Liber Manualis pro Missionariis ad Infideles.
De emptione et venditione ad tempus (1262); libellus ad commercium, seu ad "banking & finance."
Quaestiones Disputatae et quaestiones duodecim quodlibetales
Quaestio disputata De anima (1265–1266) et Tractatus de Anima animalium & Hominis
De unitate intellectus contra Averroistas (circa1270) - Confirmatio quod homo individuus habet animam suam particularem.
Landi, Marcellus.2007. "Un contributo allo studio della scienza nel Medio Evo: Il trattato Il cielo e il mondo di Giovanni Buridano e un confronto con alcune posizioni di Tommaso d'Aquino."Divus Thomas 110/2:151–185.
Wall, Kevin.1982.A Classical Philosophy of Art: The Nature of Art in the Light of Classical Principles. University Press of America.