Peleus Thetidem amplexam tenet, dum dea formam variorum animalium sibi assumit, ut eum terreat. VasAtticum figuris rubentibus hodie inMuseo Lupariensi servatum. Circa460 a.C.n..
Thetis (GraeceΘέτις) inmythologia Graeca est dea minor,NereisNereo etDoride nata.[1]Peleus eam in matrimonium duxit, a quo filiumAchillem peperit. Pars immortalium maxima nuptias Pelei Thetisque celebrabant[2], cum dea Discordia malum aureum 'pulcherrimae' inscriptum inicit. Hoc malum postquam inmonte Ida pastorParis pretium formositatisVeneri dedit causaBelli Troiani fuit.
Ut Achillis mater Thetis persona maiorIliadis erat. Quia fato decretum erat filium eius patre multo maiorem fore, dii immortales sibi prophetiam veriti Thetidem mortali nubere invitam coegerunt. Ita fortissimum quidem omniumheroum Belli Troiani peperit, sed mortalem filium[3]. Ex fatis Achillem sive longam et ingloriam sive brevem et gloriosam vitam agere oportebat. Frustra filium in Stygem immersit Thetis[4], immunis a vulneribus ut fieret.Talo enim adhuc vulnerari poterat quia hac parte corporis mater eum retinuit nec aqua Stygia submersa erat. Atque postremo sagitta Paridis in talum infixa periit. Carmine primoIliadis postquam Agamemnon captivaBriseide tollenda iniuriam Achilli intulit Thetis querelas filii audit et eum solatur. Mox Iovem adit atque ab eo invitaHera impetrat ut Troes Achaeos pellant et vincant donec supplices Achillem rogarent ut proelium redintegraret. Quamvis uxoris iram metueret Zeus precibus Thetidis adnuit quia olim magno beneficio eum obstrinxerat tum cum dei catenis eum onerare voluerunt[5]. Ex hac prece exaudita totum argumentumIliadis deducitur. Carmine octavo decimo filium Patrocli mortem gementem ex imo mari audivit atque solandi causa ad eum venit. Mox nova arma abHephaisto filio facienda curavit quiaHector arma Achillis occiso Patroclo rapuerat[6]. Facile ab artificum deo quae petebat impetravit quia olim Hephaistum foverat, tum cum e caelo praecipitatus est[7]. Ultimo carmine a Iove missa est quae filio Achilli immortalium voluntatem perferretː corpus Hectoris pretio redemptumPriamo patri reddendum esse.
Epitheton Homericus Thetidis erat "argenteis pedibus" (ἀργυρόπεζα)[8].