Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Theta

E Vicipaedia
Abecedarium Graecum
Α α AlphaΒ β Beta
Γ γ GammaΔ δ Delta
Ε ε EpsilonΖ ζ Zeta
Η η EtaΘ θ Theta
Ι ι IotaΚ κ Cappa
Λ λ LabdaΜ μ My
Ν ν NyΞ ξ Xi
Ο ο OmicronΠ π Pi
Ρ ρ RhoΣ σ ς Sigma
Τ τ TauΥ υ Ypsilon
Φ φ PhiΧ χ Chi
Ψ ψ PsiΩ ω Omega
systema numerale
αʹ1ιʹ10ρʹ100
βʹ2κʹ20σʹ200
γʹ3λʹ30τʹ300
δʹ4μʹ40υʹ400
εʹ5νʹ50φʹ500
ϝʹϛʹστʹ6ξʹ60χʹ600
ζʹ7οʹ70ψʹ700
ηʹ8πʹ80ωʹ800
θʹ9ϙʹϟʹ90ϡʹ900

Thēta (Graece θῆτα; in ambabus linguis indeclinabile) est octavaalphabeti Graecilittera, quae inlingua antiqua [tʰ]occlusiva alveolaris surda aspirata dicitur, sed inde asaeculo primo sicut nunc inlingua hodierna [θ]fricativa dentalis surda exprimitur. Etiam numerumnovem significat.

Quia θάνατος 'mors' littera theta incipit, Graeci eam in suffragiis signumdamnationis scribebant. Ut scribitMarcus Valerius Martialis:

Nosti mortiferum quaestoris, Castrice, signum?
Est operae pretium discere theta novum.
Exprimeret quotiens rorantem frigore nasum,
Letalem iuguli iusserat esse notam.[1]

Itaque theta inepitaphiisgraphitisque Latinis significat 'obiit' vel 'mortuus est'.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Martialis,Epigrammata (Martialis)7.37.

Nexus interni

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Theta&oldid=3407767"
Categoria:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp