Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Themis

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam:Themis (discretiva).
Themis in temploNemesis iuxtaRhamnuntemAtticae aChaerestrato saec. V. a.C.n. sculpta

Themis,Graece θέμις, est inmythologia Graecaiuris et boniordinis dea,Titanum genus,Caeli etTelluris filia, quaeHoras[1] etMoeras[2] genuit. A prima originethemis ad religionem non pertinuit, sed ad regum et principum ius etprivilegium in contione loquendi referebatur;[3] sicutAgamemnon,Mycenarum rex, in concilio contendit suo iure: "πρῶτα δ᾿ ἐγὼν ἔπεσιν πειρήσομαι, ἣ θέμις ἐστί" ('primum autem ego verbis experior, quae consuetudo est';Il.' 2.73.)

Etymologiathemidis ad ponendi aut statuendi sensum refertur, nam θέμις a verbo τίθημι (medie τίθεμαι) 'pono' esse videtur,[4] non tamen ius statutum significat, sed potius ad ius ex usu et consuetudine natum refertur.

De mythologia

[recensere |fontem recensere]

Homerus Themidi locum apuddeos Olympios concessit. InOlympo versata deos ad concilium vocare solebat. Thetis, aliter quam ceteri Titanes, Iovem sibi conciliavit, nam Iovis consiliariatricis officio fungebatur, et quidem illius uxor altera facta — priusquamHeram sororem duxerat — ei complures liberos immortales peperit et inthrono cum marito suo sedit. Peccatores ad Iovem ad supplicium deferebat. Cum Hera femina severa familiariter agebat.[5] In nonnullis scriptis Themis una fuit Iovis recens nati nutricum.[6]

Themis, praeterquam quod in ea ius et ordo mundana consistebant, etiam oracula edicebat. Memoriae tradita est Thetidis cumApolline et oraculisDelphicis conexio, quae varie narratur. Multis fabulis Themis ipsis deis vaticinabatur, nam verbi gratia Titanas monuit ab Iove et deis Olympiis victum iri; etiam Iovem etPosidonem monuit, ne cumThetide dea marina dormirent, cuius filius maior patre esset. In alia fabula Themis Iovi patefacit Gaeam desuperincolatione populorum titubare. Iuppiter, ut nimios mortales interficiendo onus levaret, rerum eventa incitavit, quae ad bellum Troianum ducerent.[7]

Potestates oraculariae Themidis in fabulaDeucalionis magnas partes egerunt, namOvidius Deucalionem, sicutNoamHebraeum velUtnapištimMesopotamiensem, salvum fuisse narrat diluvio, quod ceteros homines interfecit. Postquam resederant aquae, Deucalion et uxor eius Themida quaesiverunt, quonam modo terram denuo frequentarent. Themis coniugibus, ut saxa transumeros iactantes ambularent, praecepit. Saxa a Deucalione iacta in viros, et saxa ab uxore iacta in feminas mutata sunt. Ita Themis alterius generis humani auctor fuit.[8]

Themidi templa et sacra per totam Graeciam fuit, praeterIoniam. InOlympia aram habuit prope sacrarium maximum Gaeae. Etiam loca sacra perThessaliam,Boeotiam,Atticamque habuit. Fortasse celeberrimum templum, quod hodie quoque conspici potest, situm est adRhamnuntem, pagum Atticae litoris, ubi colebatur una cum Nemesi ultrice. Themis recentioribus temporibus cumIustitia dea confertur. Occaecata est, ut aequitatis imaginem redderet, sed non ita erat apud antiquos.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Eunomia, Dice, Irene.
  2. Clotho, Lachesis, Atropos.
  3. Vos 1956.
  4. Vos 1956; Frisk 1960: 661.
  5. Il. 15.87-99.
  6. Hygin.Astronomia 2.13; Kapach 2023.
  7. Kapach 2023.
  8. Ov.Met. 1.318-322.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Frisk, Hjalmar (1960)Griechisches etymologisches Wörterbuch, I. Carl Winter.
  • Kapach, Avi (2023)Greek Titan Themis.Mythopedia
  • Latte, Kurt (1934) Themis.RE V A, 1626-1630.
  • Vos, Harm (1956)ΘΕΜΙΣ. Van Gorcum & Co.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Themis&oldid=3854666"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp