Theaetetus (GraeceΘεαίτητος) fuit illustrismathematicusGraecus, qui etiam ingeometria magnas res gessit.
Theaetetus, Suniensis Euphronii filius,[1]Athenis circiter anno 415 a.C.n. natus, erat discipulusTheodori, mathematiciCyrenaei. Plato in dialogoeiusdem nominis Theaetetum sedecennem profert cumSocrate et Theodoro de naturascientiae colloquentem. Quo in dialogo cognovimus eum vultu et indole Socratem referre. Postea, ut traditur, Platonem quoque audivit. Pugna quadamCorinthia anno369 a.C.n. commissa – quaEpaminondas Graecorum et Lacedaemoniorum acies perfregit inOnio monte[2] – graviter vulneratus demum periitdysenteria, cuius contagio in castris pollutus erat. Ita inter plurimos quidem constat, quamquam sunt qui huic opinioni non consentiant.[3]
![]() | Haecstipula adbiographiam spectat.Amplifica, si potes! |