Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Textus Masoreticus

E Vicipaedia
Codex Aleppensis cum signis Masoreticis (ex anno925).

Textus Masoreticus (avocabuloHebraico מסורהmasora 'traditio'; sigla M, MT, vel MasT) esttextus HebraicusVeteris Testamenti, aMasoretis (Nakdanim),IudaeisBibliorum studiosis, confectus, qui strictis regulislibrosbiblicosmanu scriptos inter annos700 et1000 fere elaboraverunt: textum, cuiusconsonantes circiter ab anno100 fixae erant, varietatibus auxerunt, lectiones discrepantes aut parallelas et menda putativa certis signis, quaeMasora appellantur, designaverunt.

Ex variis signorum generibus asaeculo undecimo Masora familiaeBen-AscherTiberiae inurbeIsraelitica oriundae praevaluit. A qua manuscriptaTanach integra antiquissima repetunt, in quibus omnes editiones hodiernae scientificae innituntur.

Textus MasoreticusTiberianus a temporeRenascentiae litterarum primus bibliorum textus habebatur. Quod partim dissolutum est, ex quo manuscripta biblica tunc notis 1100 annis antiquiores inQumran (iuxtaMare Mortuum) alibique reperta sunt. Simul autem haec reperta Masoretas textum antiquum diligentissime servavisse demonstrant.

Masoretae

[recensere |fontem recensere]

Masoretae vocantur librarii ac Sacrae Scripturae redactores gentis Iudaicae, quiMedio Aevo duabus inregionibus laboraverunt:

  • Masoretae orientales posteri erant Iudaeorum, qui iam ante annum100 scholas inMesopotamia condiderant.
  • Masoretae occidentales erantrabbini exGalileia orti, inter quos praecipue familiaeBen Ascher etBen Naftali, utraque ex Tiberia oriunda, innotuerunt. Inter annos 780 et 930 methodum peculiarem excogitaverunt, qua textus Bibliorum traditus posset probari, contra menda scripturae muniri, pronuntiatus constitui, mutationes arbitrariae prohiberi. Quae methodus in Europa praevaluit.

Etsi signorum systema familiae ben Naftali ulterius profectum esse videtur,Maimonide adiutore illud familiae ben Ascher a saeculo undecimo in Europa praevaluit. Ad familiam ben Ascher pertinueruntAscher Maior sive Magnus, filius eius Nehemia, nepos eiusAscher ben Nehemia etMoses ben Ascher ac imprimis proneposAaron ben Mosche ben Ascher.

Masora

[recensere |fontem recensere]

Masora sunt omnia signa, quae a Masoretis consonantibus traditis additae sunt.Masora marginalis ex annotationibus in marginibus lateralibus (Masora parva) atque in summa imaque pagina (Masora magna) constat. Aliae notae in libri initio et fine inveniuntur (Masora finalis).

Status consonantium Bibliorum admodum stabilis permanserat, sed signis pronuntiatus carebat, quare paulatim sic dictaeMatres lectionis additae sunt. Quod autem, cum variis viis ac manibus factum sit, errores ac ambiguitates augebat. Masoretae igitur, ut pronuntiatum servarent, errores autem vel ambiguitates eradicarent, puncta ac notas (Teamim) super vel infra consonantes posuerunt.

DistiguiturVocalizatio Babylonica supralinearis etTiberiana infralinearis, quae denique praevaluit. Pariter et grammatica linguae Hebraicae biblicae normata est.

Inter 848 et 1566 locis Masora parva monet, ut lector scriptum (ketib) cum aliis vocibus impleret (qere: "lege").

Quaedam Qere tantum ad consonantes aut matres lectiones pertinent, alia anomalias in aliqua voce occurrentes, errores putativos aut verba carentia designant; sunt etiam, quae verba indecora defugere studeant (ut puta Dtn 28,27 ("ulcera" pro "Haemorrhoidibus") vel Dtn 28,30 ("concubitus" pro "delectatione").

Pro nomine Dei (JHVH,Tetragrammaton) iugiter Qere postulabatur, ut vocalibus verbiAdonai sive vocalibus Eloah (forma singularisElohim) legeretur. Ex quo postea lectio falsaIehovah profecta est.[1]

Codices servati

[recensere |fontem recensere]

Plus quam 6000 manuscripta biblica Hebraica traditionis protomasoreticae et masoreticae servantur. Ex quibus fere 2700datata et ante annum1540 facta sunt. Sex codices noti a saeculo decimo repetunt, octo a saeculo undecimo et 27 a saeculo duodecimo.[2]

  • Anno 895Mosche ben AscherCodicem Cairensem scripsit et signis Masoreticis auxit, quiNeviim (i.e. libros a Iosue usque ad Malachiam) continet.
  • Circa annum 900Sch'lomo ben Buya'aCodicem Aleppensem scripsit, quemAaron ben Mosche ben Ascher anno 925 diligentissime signis auxit, ut exemplari fungeretur. Quarta codicis pars anno1947 in Aleppo tumultu concremata est. Textus integrus autem iam antea edita erat.
  • CodexB.M. vel 4445 (ca. 900-950) ab ignotis scriptus[3], qui maximam Pentateuchi partem continet.
  • CodexC3 ex synagoga Cairensi (ex saeculo decimo)
  • CodexSassoon 507
  • Anno 1008Samuel ben JacobCodicem Leningradensem edidit, in quo editiones hodiernaeBibliorum Hebraicorum innituntur.
  • Anno 1524/25Biblia Rabbinica Bombergiana (editio secunda) aJakob Ben ChajimVenetiis apudDaniel Bomberg edita sunt. Primum Masora parva magnaque edita est, praetereaTargum et duo commentarii rabbinici tum agnoti. Haec editio erattextus receptus hebraicus, quo sequentes editiones Hebraeicae usque adBiblia Hebraica saeculo vicesimo utebantur.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
Anglice
  • Christian David Ginsburg:The Massorah Compiled from Manuscripts Alphabetically and Lexically Arranged. [Reprint.] KTAV, The Library of Biblical Studies, New York 1975,ISBN 087068020X
  • Christian David Ginsburg:Introduction to the Massoretico-critical edition of the Hebrew Bible. With a prolegomenon by Harry M. Orlinsky: The Masoretic text: a critical evaluation. Ktav Publishing House, New York 1966,ISBN 0870680609
  • Israel Yeivin:Introduction to the Tiberian Masorah. Scholars Press for the Society of Biblical Literature and the International Organization for Masoretic Studies, University of Michigan 1980,ISBN 9780891303732
  • Shnayer Z. Leiman:The Canon and Masorah of the Hebrew Bible: An Introductory Reader. The Library of Biblical studies, American Oriental Society 1974,ISBN 0870681648
  • Emanuel Tov:Textual Criticism of the Hebrew Bible. Brill Academic Publications, revidierte Auflage 2005,ISBN 9023237153
Theodisce
  • Timothy G. Crawford, Page H. Kelley, Daniel S. Mynatt:Die Masora der Biblia Hebraica Stuttgartensia. Einführung und kommentiertes Glossar. Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart 2003.ISBN 3438060094
  • Paul Kahle:Masoreten des Ostens. Die ältesten punktierten Handschriften des Alten Testaments und der Targume. Leipzig 1913 [Nachdruck: Olms, Hildesheim 1984/2001].ISBN 3487012480
  • Paul Kahle:Masoreten des Westens. 2 Bände, Stuttgart 1927-30 [Nachdruck: Olms, Hildesheim 2005].ISBN 3487018152
  • Hans-Georg von Mutius:Die Masoreten als Textverfälscher? Neue Überlegungen zu einem bekannten Problem in Genesis 1,20. In: Biblische Notizen 81 (1996), ISSN 0178-2967, S. 15-20.
  • Johann Maier:Studien zur jüdischen Bibel und ihrer Geschichte. Studia Judaica 28. Walther de Gruyter, Berlin et al. 2004.ISBN 3110182092
  • Emanuel Tov:Der Text der Hebräischen Bibel: Handbuch der Textkritik. Kohlhammer, Stuttgart et al. 1997,ISBN 3170135031
  • Gérard E. Weil (Hrsg.):Massorah Gedolah iuxta codicem Leningradensem B 19 a elaboravit ediditque Gérard E. Weil. Päpstliches Bibelinstitut, Rom 1971

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Emanuel Tov:Der Text der Hebräischen Bibel, 1997, p. 46–51.
  2. M. Beith-Arié:Some Technical Practises Employed in Hebrew Dated Medieval Manuscripts, Leiden 1978, p. 72
  3. Paul Kahle:The Hebrew Ben Asher Bible Manuscripts. In: Vetus Testamentum 1 (1951), p. 161-167, hic p. 167.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Textus_Masoreticus&oldid=3829373"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2026 Movatter.jp