Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Taumali

E Vicipaedia
Gastronomia Gaditana:Carabinero en su jugo ("Aristaeopsis e suo iure"), iure scilicet etaumali cocta, cumacetarialycopersicorumGadibus in urbe inlata

Taumali (aut sic auttaumalinFrancogallice loquentes;Anglicetomalley; nomen origineArawakense) est res rubea sive et cremosa quae exorganis interioribuscancrariorumlocustariorumque etastaculorum constituitur; e quibus saeculo XVII populusTainoius condimentarium facere solebant, nominetomáli appellatum. Quae habitudo primum a servisAfricanis, deinde a dominis eorum tamBritannis quamFrancicis discebatur.

Eo tempore, quo Europaei de arte coquinaria populorum Antillensium quaerebant, illi ipsi iecora et ovacancrariorumlocustariorumque minimo pretio aestimabant. Observaverunt autem hominesTaino has partes ad ius deliciosum faciendum adhiberi.Carolus de Rochefort anno1667 de usu cancrariorum ait:

Modus usualior cancrorum apparandorum idem est quocammari in Francia apparantur. Delicatissimi autem, quibus tempus necessarium non caret ut gustum optimum eis redderent, cancris iam elixatis omne, quod bonum sit, e pedibus extrahere materiemque oleosam in corpore latentem,taumaly appellatam, demere curant: id omne cum ovis feminarum fricassant,pigmento pagano generosius insperso, suco aurantiorum infuso. Hoc ferculum inter optima est, quae in Antillis inferuntur.[1]

VerbumArawaktomali ille hic inter primos notat.Embamma vel ius in hac forma non ante adventum Hispanorum exsistit: hi enim primi anno1493aurantia in insulam Hispaniolam introduxerunt.Ioannes Baptista Labat, de anno1695 scribens, res haud dissimiles referens, verumembammatis praeceptum dat:

Cancri masculi, praeter hanc materiem albam quae eorum pinguedo sit, aliam materiem viridicantem loco ovorum habent,taumalin appellatam, quae ius constituit e quo comeduntur. Omne taumalin pinguedinemque masculorum congeritur, immixta modice aqua sucoque limonum, insperso sale et pipere contuso. Dum corpora cancrorum in aqua bulliantur, taumalin elixatur continuoque quatitur. Omnibus ita coctis, pulpa cancrorum e taumalin comeditur sicut carnes e sinape.[2]

Verbum praecipue nostro tempore increolisCaribicis[3][4] dialectisqueLudovicianis adhibetur. Usque ad saeculum XIX iniens inAnglia intellegebatur, ubi eo anno Eduardus Griffith de carne venenosa aliquorumcancrariorum scripsit: "The black colour of thetaumalin should indicate, according to the report of some writers, that these crustacea are poisoned."[5][6] Verbo iam diu oblito, res ipsa coquisFrancicis bene cognoscitur. Hi enim ad fercula creanda e.g.civet de langouste ethomard à l'américaine ius ex organis locustariorum conficiunt sicut olim populi Caribaei.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. La maniere plus ordinaire de les appréter, est toute la méme que celle des écrevisses en France: mais ceus qui sont les plus délicats, et qui veulent emploier le tems qui est requis, pour les rendre de meilleur goût, prennent la péne après les avoir fait boüillir, d’éplucher tout ce qu’il y a de bons dans les pattes, et de tirer une certaine substance huileuse, qui est dans le corps, laquelle on nommeTaumaly, et de fricasser tout cela avec les œufs des femelles, y mêlant un bien peu de poyvre de païs, et du suc d’orange. Il faut avoüer que ce ragoût est l’un des plus excellens, que l’on serve aus Antilles:Rochefort (1667)pp. 521-522
  2. Les [crabes] mâles, outre cette matiere blanche qui est leur graisse, ont au lieu d'oeufs une autre matiere verdâtre qu'on appelle Taumalin. C'est la saulce avec laquelle on les mange ... On amasse dans une écuelle tout le taumalin des mâles avec la graisse, on y mêle un peu d'eau et de jus de citron pour les délayer, et on y met du sel et du piment écrasé. Pendant que les corps des crabes cuisent dans l'eau, on fait boüillir le taumalin en le remuant bien, et quand tout est cuit, on mange la chair des crabes en la sauçant dans le taumalin comme on mange la viande avec la moutarde:Labat (1742)pp. 228-229
  3. F. G. Cassidy, R. B. Le Page,Dictionary of Jamaican English (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1967) p. 452 s.v. "tumaali"
  4. "La tradition du matoutou"; Henry Petitjean Roget, "Les calebasses peintes, la poterie et l'arc en ciel chez les Caraìbes insulaires"
  5. Georges Cuvier; Edward Griffith, ed.,The Animal Kingdom vol. 13 (1827)p. 294
  6. The Oxford English Dictionary (Oxonii: Clarendon Press, 1989. 20 voll.) s.v. "tomalley";Littré s.v. "taumalin"

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Taumali&oldid=3839521"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp