Tartessus (-i, m;Graece:Τάρτησσος) fuitcultura antiquaHispaniae aetatis ferreae. Hodiearchaeologi describunt Tartessum sicut culturamarchaeologicam meridionalis Hispaniae propriam, ab interactione inter Tartessios (oriundosBaeticae) et mercatores Phoenicios creatam. Seu breviter, dicitur Tartessum culturam Hispanicam meridionalem inaetate orientalizante esse.
Herodotus[1] narrat de nautis Graecis qui in Tartessum navigaverunt, et amicitiam cum regeArgantonio coniunxerunt, et rex eis dedit divitias et copias. Tum Regnum Tartessi fuit inBaetica, inter ostiaAnae etBaetis, in agris qui hodie sunt provinciaeHispalis etOnobae.
Tartessiregnabantur. Reges vivebant in capite regni, urbe Tartesso (quae ubi sit archaeologi nesciunt). Ex urbe Tartesso reges constituerunt 6.000 leges in verso, quasHerodotus nobis dicit in tabulis aeris inscriptas esse.
Divitiae Argantonii praeclarae erant, et fabula de urbe aurea mansit usque ad saeculum XX, cum archaeologus GermanicusAdolphus Schulten male urbem scrutatus est.
Origo Tartessi estsaeculo VIII a. C. n., in aetate orientalizante, et nautae Punici in Hispaniam navigaverunt metalorum parandorum causa.Aurum,argentum,stannum etaes erant in illa regione abundabant, et in insulaGadibus primam coloniam creaverunt.
Floruit cultura Tartessica inter saecula VIII et V a.C.n. Tandem insaeculo VI a.C.n. cultura Tartessica evanuit, forsan aCarthaginiensibus deleta. Cultura archaeologica quae orta post Tartessicam diciturTurdetana, quae non ad culturas Iberorum pertinet.
Loci archaeologici praeclari Tartessici sunt:
Lingua Tartessica est una exlinguis palaeohispanicis simullingua Vasconica autlinguae Ibericae. Erat haec lingua scripta cumabecedarium proprium, quod legere non possumus,