Tages (fortasse EtruscePava Tarχies) fuit quidam quasi divinus inmythologiaEtrusca seu vates mirandus, quem hodie dicamus "prophetam", ut Etruscosartem divinationis docuisset. Putatus est filius fuisseGenii, nepos autemIovis.
Multae et variae sunt famae de eo. ETarquiniis est ortus, cum agricola sulcum altiorem fecisset, agris aratis, ex quo subito mirus puer evenit, qui erat Tages similitudinem senectutis habens. Agricola clamat; omnes Etrusci properabant ad Tarquinios. itaque illis Tages canens disciplinam illam dedivinatione et deharuspicina docere incepit, quae praeclare in litteras missae sunt.[1] Quae documenta ab RomanisLibri Tagetici sunt appellata.
In quodam speculo aeneo Etrusco (vocatur Speculum Tuscania, factum c.300 a.C.n.), imago de alquo simili forte est picta: Circum illum appellatum "Pava Tarχies," inspicientemiecurovale, genu in saxum nitentemque, est congressum multis, quorum unus estTarχunies, fortasse idemTarchon mythologice conditor urbisTarquiniorum.