Syrinx (-gis,f) sivefistula estinstrumentum musicum iam antiquitus usitatum et quod semper in multis regionibus mundi in usu adhuc est.
ApudGraecos antiquos etLatinosinstrumentum musicum rusticum habebatur, praecipue apud pastores et bubulcos. Dicitur, secundum Ovidium, a deoPane esse inventum, hac de causaAngli moderni hoc vocant "pan pipe" sive "pan flute" quod apud Latinos non dici potest. Etenim, in sermone Latino, coniunctio verborumFistula Panis solum apud auctores saeculi XIXmi et XXmi invenitur, qui erronee morem linguarum modernarum in Latinam transtulere. Secundum alios a deo Herma sive Mercurio inventum esse dicitur.