Symbolum Nicaenum aConcilio oecumenico Nicaeno die19 Iunii325 editum est. Saepe Symbolum NicaenumPriscum appellatur, ut aSymbolo Nicaeno Constantinopolitano anno381 edito internoscatur. Sunt qui dicant confessionem baptismalem abEusebio in epistula adCaesarienses missa descriptam textui Nicaeno subiectam esse. Sunt etiam qui similitudinem textuum negent. Nihilo minus convenit inter omnes symbolum Nicaenum priscum non esse opus conciliare sed in aliqua vetustiore confessione fidei esse conditum. Symbolum fidei Nicaenum praesertim adversusdoctrinam Arianam editum est. Itaque aliquot dicta formulae primae sunt addita, quibus divortium fidei Nicaenae cum Arianismo indicaretur.
Ecce textus Graecus symboli Nicaeni prisci dictis anti-Arianis pinguibus litteris indicatis:
Hic afferimus textum aHilario Pictaviensi, qui malleus Arianorum dictus est, Latine conversum:
"Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum nostrum Iesum Christum,Filium Dei natum ex Patre unigenitum,hoc est, de substantia Patris, Deum ex Deo, Lumen ex Lumine,Deum verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον; per quem omnia facta sunt, quae in caelo et in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus estet homo factus est, et passus est; et resurrexit tertia die, et ascendit in caelos; venturus iudicare vivos et mortuos. Et in Spiritum Sanctum."
Dicto confessionali separatim subnexa est exsecratio canonica: "Eos autem qui dicunt:erat quando non erat, etantequam nasceretur, non erat, etquod de non exstantibus factus est, velex alia substantia autessentia, dicentes [creatum, aut]convertibilem et demutabilem Filium Dei, hos anathematizat catholica [et apostolica] ecclesia."
Hoc symbolum a patribus paene omnibus subscriptum est, fortasse potius necessitatem temporis observantibus quam novum animi habitum repente sibi accipientibus.