Animal periculosum venatoribus antiquis erat aperː certe ingentes apros vicisse inter magnaheroum facta referebatur. Ita quartusHerculis labor fuitaper Erymanthius. EtTheseus laudabatur quod in itinere feram suem Cromyoniam occidisset[1]. Etaper Calydonius ab irataArtemide missus ut impietatem regis Oenei puniret circaMeleagrum omnes heroes Graecos illius aetatis in se convertit, quae ultima antebellum Troianum fuit, id est patrum eorum qui Troiae pugnaveruntːPeleus paterAchillis,Telamon paterAiacis etc[2]. Nec omnes incolumes ex ea venatione redierunt. IpseUlixes inOdyssea cicatricem dente apri factam in crure praebebat, unde a nutrice adgnitus est[3].Adonis quoque, ille formosus adulescens abAphrodita in Syria amatus, ex apri impetu perisse dicebatur[4].
In mythologia Celtica quoque verisimile est aprum magnas partes egisse quoniamsigna militariaGallorum plerumque apri imaginem praebebant.
Apud Graecos sacramenta solemnia super visceribus apri (κάπρος) immolati fiebant ː ita inIliadeAgamemnonBriseidem attigisse coram Achille rite negavit[5]. Idem genus sacramenti athletaeOlympiae certaturi adigebantur, non laesuros aequitatem certaminum[6]. Caro huius generis hostiae nec dividebatur nec edebatur.Fetiales Romani foedera cum hostibus super porcum itidem iciebant[7].