Summanus
Tools
General
Imprimere vel exportare
Inceptis aliis
Inreligione RomanaSummanus fuit deus fulminis nocturni, cumIuppiter esset deus fulminis diurni.[1] Natura Summani deiprimo saeculo a.C.n. incerta fuit, ut exOvidio patet.[2]
Aedes Summani die20 Iunii278 a.C.n., cum bellumPyrrhicum gestum est, dedicatum est.[3] ACirco Maximo in occidentem versus collocata erat, forsitan in declivitateAventini montis. Templum dedicatum esse videtur, quod signum dei, quod inAedis Capitoliniae fastigio steterat, fulmine ictum est.[4]
Sacra Summani20 Iunii (a.d. XII Kal. Iul.) celebrabantur.
Haecstipula adreligionem spectat.Amplifica, si potes! |