Stuprum est offensa, qua vitium aliquis pervim aliamve coercitionem alteri obfert, hoc estcoitu cum iis, qui id facere abnuunt. Contraleges habent maximacivitatum pars, neque id consentiunt, qui quis stupri reus fiat: namque aliae non nisi coitu vi acto deferendum esse nomen, aliae et sine violentia; aliae autem mulieribus tantum causam agendam, aliae et viris. Utcumque id fit, graviter pleraeque consulunt in stupratores ac si perpetuis praeceptis in aliam gentem actumcriminis contra humanitatem adcusant.
Secundum ius Romanum antiquum non modo per coercitionem, sed etiam libera voluntate sine legum permissu omnis congressus sexualis stuprum dicitur, sicutincestum,adulterium; neque porro cuiquam ad causam aggredi licet stupri accusanti, nisicivitate adscripto, dum ius civium tantum habetur. Ubi vero per vim stupratur, publica de vi causa suscipitur aut, si libertate caret qui iniuriam accepit, petitio privata, ut si familiaris alicuius ab alio violatur.Raptus autem vocatur, cum quis per vim alterum capiat, virginem praesertim aduxorem ducendam: sic Romani Sabinas, quo factobellum ea cum gente commoverunt.
Multarum gentium ex omni memoria aetatis et per vim stuprum factitarunt bellatores et mulierum raptum, quorum, ut arguunt,Iudaei,Persae,Graeci,Romani.Mongoli autem duceCingischam successoribusque eius primi dicuntur praeceptis perpetuiis victarum gentium et homines et mulieres per vim stupravisse, ut olim Sinarum 100,000 militum quoscumque proelio decertato supererant etHungaricas non nullas mulieres, quas secundumRogerium Varadinensem effrenata libentia violaverunt.
Insecundo bello mundiali non nulli utrimque milites stupri facinus in se admittebant. Primum enim Iaponensem exercitum fertur non modoNanchino capto capiteSinarum quadraginta fere dies continuum trucidavisse incolas urbis ac mulieres maximas 80,000 per vim stuprasse, quod facinustrucidatio Nanchinensium vocetur[1], sed etiam ex omniCorea Sinisque 200,000 maximas, quasmulieres consolatrices appellabant, raptas domu inservitutem corporis redegisse omne per bellum[2]. Germanos autem anno1939 in Poloniam irrumpentes multas Iudaeas et modo puellulas ita violavisse, ut postea acUcrainas,Russas,Alboruthenas, quae perfecto coitu ad internecionem saepe delebantur; namque impuniti dimissi omnes qui stupri accusabantur praeter unum, qui deRassenschande, hoc est commixtione gentium, poenam subiit[3]. Quod ad alteram partem attingit, milites Americanos etFrancogallas non nullas impetum inNormanniam facientes, et Germanarum multam partem in belli cursu stuprasse per vim[4], porro etRubrum exercitum Russiae, ut fama est, Germanae terrae potitum omnibus quascumque vidissent feminis vitium obtulisse, neque cuiquam ab octo usque ad octoginta annos natae pepercisse[5].
Stuprum vel raptus habetur secundum leges civitatum sine consensu et voluntate participis coitus, sive per vim seu aliter actus, ut exemplo estsomnificis medicamentis; sunt autem quo etiam nullamembri virilis penetratione stupri reus fit, qui alio modo pudenda alterius violat. Accedit eo, quod si participi alteri quamvis libenti non iam aetas legitima sit, qua sui iuris fiat, non nullae civitates leges sanxerunt ut stupri poenam perferat, arbitratae puerum tantae aetatis minime consentire posse coitui, quam ob rem stuprum constitutorium (hoc est constituto definitum) vocatur.