Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Stagnum

E Vicipaedia
Stagnum propeCornium inNederlandia.

Stagnum est locusaqua plenus, velnaturalis velartificiosus, quilacus minorpercipitur.[1]

Stagnum inComitatu MontgomeryOhii ab hominibus factumsolisque occasu visum.
Stagnum inHortis MediisManahatae inUrbe Neoeboracensi.
Stagnum ab aqua subterranea superfluente in Tufa MeridianaCaliforniae effectum.
Stagnum ornamentale cum parvaaqua cadente in Hortis Lapideis Cataractae Niagarensis.
Claudius Monet, ultimos suaevitae annos tricensimos, circa 250picturasolearias pinxit, quae stagnumnymphaeacearum in suohortoflorali monstrant.

Stagna variis causisnaturalibus fieri possunt (ut inplanitiebus adinundationes pronis, incanalibusfluviatilibus occlusis, per rationesglaciariorum, inpaludibus abryophytis formata, in systematibusthiniorumlitoralium, atque acastoribus effecta), aut esse possunt depressiones remotae tantum (sicut foraminacortinae,stagna vernalia,foramina vasorum planitiei, et sinuositates naturales modo interra non exsiccata), ab aqua effluente, aqua subterranea,praecipitatione, atque ab omnibus tribus rationibus impletae.[2]

Stagna naturaeaquam dulcemamaramve continere possunt. Stagna (quae dicuntur)aquam salsam continentes, quae cummari recte coniunguntur ut iustamsalsitudinem conservent, usitate pars existimanturcircumiectorummarinorum quiaorganismos aquae dulcis amaraeve non sustinent, et ergo non intradisciplinamscientiae aquae dulcis inveniuntur.

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Stanley, E. G. (1 Iunii1975). "The Merriam-Webster Dictionary – The Oxford Illustrated Dictionary". Notes and Queries 22 (6): 242–243 .
  2. Clegg 1986.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Clegg, J.1986.The New Observer's Book of Pond Life. Ed. quarta. Londinii: Frederick Warne.ISBN 0-7232-3338-1. OCLC 15197655.WorldCat.
  • Di Fidio, Mario, et Claudio Gandolfi.2013.La lingua delle acque. Mediolani: BEIC.PDF.
  • Environment Canada.2004.How Much Habitat is Enough? A Framework for Guiding Habitat Rehabilitation in Great Lakes Areas of Concern. Ed. secunda.
  • Herda, D. J.2008.Zen & the Art of Pond Building. Sterling Publishing Company.ISBN 978-1-4027-4274-3.
  • Hughes, F. M. R., ed.2003.The Flooded Forest: Guidance for policy makers and river managers in Europe on the restoration of floodplain forests. Cantabrigiae: FLOBAR2, Department of Geography, University of Cambridge.
  • Keddy, P. A.2010.Wetland Ecology: Principles and Conservation. Ed. secunda. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • MacKenzie, W. H., et J. R. Moran.2004.Wetlands of British Columbia: A Guide to Identification. Ministry of Forests, Land Management Handbook 52.
  •  Touchart, L.2006. "Définition de l’étang: le point de vue de la géographie limnologique." Cluj-Napoca: Studia Universalis Babes-Bolyai.Geographia 51 (1): 117–32.

Nexcus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adstagnum spectant (Pond,Ponds).
Vicicitatio habet citationes quae adstagnum spectant.
Videstagnum inVictionario.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Stagnum&oldid=3727595"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp