Spiritus vini Armeniacensis[1] estaqua ardens in pagoArmaniacensi e vino perdestillationem producta.
Terrae e quibus haec potio provenit magna parte ad antiquum comitatum Armaniacensem vel Armeniacensem correspondent, magna parte etiam ad praefecturamAegircium hodiernam. UrbesElusa etCondomium capita huius commercii reputantur; vina autem proveniunt spiritusque conficiuntur et maturantur in villis ruralibus. Vina, quae ad spiritum producendum destillantur, e varietatibusUgni blanc etBaco blanc nata sunt, quarum illa iam Romanis fortasse cognita est, hic autem aFrancisco Baco in ipso pago Armaniacensi anno1898 inventa est ex hybridizatione varietatum EuropaeaeFolle blanche AmericanaequeNoah. Nusquam in Francia omni, nisi in hoc pago, licet vites ex hybridizatione specierum ortas conserere.