Sigismundus Freud annum nonum agens cum patre lucis ope pictus
Initiavit cursum cum eius interesset utihypnosi ad curandos infirmos. Serius, quamquam in cura servavit varios adspectus huius artis, hypnosim suffecit libera associatione et explicatissomniis ut augeret, quae hodie "cura loquax" (Anglice:talking cure) vocatur. Quaecumque fecit versa sunt in 'psychanalysin' (mentis explicatione). Cura Freudiana ad id pertinebat, quod olim vocabaturhysteria (hodie perturbatio conversionis) et adneurosim: nuncpsychiatria appellat has infirmitates aliis nominibus: affectiones psychosomaticae (corporis etanimae) neurosis, etpsychosis.
Doctrinae Sigismundi Freudi et cura data infirmis patientibus causae fuereVindobonae agitationis maximae in initio saeculi et disputatio de his notionibus hodie perdurat. Doctrinae eius saepe obiurgantur et disceptantur, atque eius opus dicitur etiam inlitteris aut in cultu inesse. Praeterea, multi disputant psychoanalysisne vel curae sociae in campo scientiae sitae sint.
Opiniones variae de Freudo possunt resumi in haec exempla: modo discipuli proclamant eum esse magnum hominem scientiae qui detegat maximo momento veritates de animo humano, modo persecutores fantur eum quidem esse philosophum providentem qui naturam humanam refundaverit et adiuverit nos delere "tabues," tamen doctrinae, quae habentur scientia, in minutis inspectae fallant.
In porticu aulae (theodisceArkadenhof) universitatis Vindobonensis die 4. Februarii 1955 in honorem doctoris Freud monumentum erectum est. Sub imitatione imaginis eius a David Paul Königsberger fictae in basi anni Freudii denotati sunt ibi docentis (1885-1934). Merita moresque eius inscriptione praedicantur, cuius textus, adcomplexum Oedipodis alludens, finem tragoediaeSophocleaeOedipus rex repetit hisce verbis: "ὃς tὰ κλείν' αἰνίγματ' ᾒδει καὶ κράτιστος ἦν ἂνήρ" ('qui haec famosa aenigmata explanavit et vere bonus fuit vir.')[1]
Heinrich Meng, Ernst R. Freud, edd. Eric Mosbacher, interpr.1964.Psychoanalysis and faith: the letters of Sigmund Freud and Oskar Pfister. Novi Eboraci: Basic Books.Versio Anglica apud archive.org
Gay, Peter.1988.Freud: A Life for Our Time. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company.
Huber, Gérard.2009.Si c’était Freud: Biographie psychanalytique. Le Bord de l'Eau.ISBN 978-2-35687-041-4.
Jones, Ernest. 1953–1958.The Life and Work of Sigmund Freud. 3 voll.
Jones, Ernest.1956.Sigmund Freud; four centenary addresses. Novi Eboraci: Basic Books.textus apud archive.org
de Mijolla, Alain.2003.Freud, fragments d'une histoire. Qui êtes-vous Sigmund Freud? Lutetiae: Presses Universitaires de France.ISBN 2-13-053360-4.
Puner, Helen Walker.1947.Freud: His Life and His Mind.
Rieff, Philip.1960.Freud: The Mind of the Moralist. Victor Gollancz.
Robert, Marthe.2002.La Révolution psychanalytique: La vie et l'œuvre de Freud. Lutetiae: Payot, coll. «Petite Bibliothèque Payot.»ISBN 2-228-89670-5.
Sulloway, Frank.1979.Freud: Biologist of the Mind.
Specialia
Bourdin, Dominique.2007.La psychanalyse de Freud à aujourd'hui: Histoire, concepts, pratique. Éditions Bréal.ISBN 9782749507460
Sander L. Gilman, Jutta Birmele, Jay Geller, Valerie D. Greenberg, edd.1994.Reading Freud's Reading. Novi Eboraci: New York University Press. (Paginae selectae apudGoogle Books)
Haynal, André, Paul Roazen, et Ernst Falzeder.2005.Dans les secrets de la psychanalyse. Lutetiae: Presses Universitaires de France.ISBN 2-13-055300-1
Kardiner, Abram, Edward Preble.1961. "Sigmund Freud:Chimney Sweeping." InThey Studied Man. Ediderunt Abram Kardiner et Edward Preble, 224–239. Clevelandiae et Novi Eboraci: World Publishing Company.
Masson, Jeffrey Moussaieff.2003.The Assault on Truth: Freud's Suppression of the Seduction Theory. Ballantine Books.ISBN 0-345-45279-8.
Quinodoz, Jean-Michel.2004.Lire Freud. Découverte chronologique de l'œuvre de Freud. Lutetiae: Presses Universitaires de France.ISBN 2-13-053423-6.
Harry Trosman, Roger Dennis Simmons.1973. The Freud Library.Journal of the American Psychoanalytic Association 21:646-687.