Seriphos est insula Cycladum occidentalium, aSiphno 14 km in boreo-occidentem, aCythno 13 km in meridiem et fere 40 km aMelo in septentriones versus sita. Plures insulae parvae saxosae (Seriphopula,Piperium,Bus et aliae) Seriphum circumdant.
Longitudo insulae maxima a promunturio austro-occidentali Cyclopis (Ακροτιριο Κύκλωπας) usque ad boreo-orientem est 13 km, latituto maxima a boreo-occidente usque ad austro-orientem circiter 10 km. Litus numerosis sinibus parvis et - a meridie - tribus sinibus magnis nominibus Calon Ampelium ("Vinea pulchra", Καλό Αμπέλι), Cutalas (Κουταλάς) et Libadium ("Pratum", Λιβάδι) formatur. Ab austro-occidente usque ad boreo-orientem insulae montes patent, qui media in insula usque ad 585 m surgunt (mons Trulos, Τρούλος).
Secundummythologiam Graecam arca, quaDanaë cumPerseo a patreAcrisio inclusa erat, hanc ad insulamDictyis retibus piscata advecta est. Posrea cumPolydectes, qui tum insulam regebat, Danaen vi ducere uxorem voluit, a Perseo, qui caputMedusae invenerat, in lapidem cum ceteris incolis versus est[1]. Poetae enim comicae insulas in quibus nihil nisi lapides saxaque inveniebantur ita a Gorgonis capite mutatas esse iocose dicebant[2].
Ab anno1861 in insula austro-occidentali propeMagnum Libadium etCutalas metalla obtineri coepta sunt, numerus incolarum cito accrevit. Ultimae foderae anno1965 clausae sunt. Ascensus metallis imponendis et casae eorum, qui opera fecerunt, monumentum culturale declarata sunt.
Monasterium monachorum nomineTaxiarches ("Archangeli", Μονή των Ταξιαρχών) anno1572 prope vicumGalanium conditum est. Cum monasterium fundo ac divitiis notum piratis obnoxium fuisset, moeniis quattuor metris instructum est, quibus sunt fenestrae ad tormenta mittenda et unicus adituscastro simile. Anno1617 schola monasterii condita est. Usque adsaeculum undevicesimum exeuntem monasterium insulae locus medius rerum religiosarum, paedagogarum et oeconomicarum fuit. Monasterium archangelis (Graece Ταξιάρχες)Michaeli etGabrieli dedicatum est, quorumicones eCypro esse putantur quique insulaepatroni sunt. Tectorium ecclesiae pugnam archangeli Michaelis contra draconem demonstrans partim statu originali conservatum est. Anno1909 in monasteriobibliotheca condita est.