Anno1227 acciditmartyrium Sancti Danielis Fasanella et eius comitum.
Anno1232 urbs aTaifa Murciae capta est, quamquam eius dominium brevissimu fuit, quia anno1233 Septa denuo independens fuit. Etiam brevis fuit Septensis independentiae perihodos, quia anno1236Regnum Fezzae eam occupavit et anno1242 rursus capta est tunc abHafsidis.
Tamen anno1309 capta est aRegno Fezzae cumAragoniensi auxilio. Anno1310,Azafidae denuo urbis dominium cepere. Anno1314 Regnum Fezzae rursus eam cepit. Anno1315, Azafidae denuo urbis dominium cepere. Anno1327 Regnum Fezzae eam cepit. Anno1384Regnum Granatae eam cepit. Anno1387, Regnum Fezzae rursus cepit.
Die21 Augusti anno1415,Ioannes IRexPortugalliae cum suis filiisEduardo, Petro etHenrico Navigatore in praesentesoras Sancti Amari (HispaniceSan Amaro) egressus est et urbemRegno Portugalliae cepit. Ob varios capitaneos ineptos regendae urbi post captionem, Petrus de Menezes regi adfuit et cum fustialeoLusice nuncupato (quo factus est ludus multo popularis illo tempore) hunchymnum promulgavit: "Domine, hoc fusti Septam omnibus hostibus defendere possum" quaestioni Ioannis I Portugalliae de si esset satis fortis ad suscipiendum talis responsalitatis munus. Petrus de Menezes primus urbisgubernator etcapitaneus generalis designatus est. Notus fustisaleo in praesenti inSanctuario Sanctae Mariae Africae (HispaniceSantuario de Santa María de África) servatur et traditus est e manu in manum omnibus generalibus ad mandatum accedentibus dum urbem defendere iurabant sicuti promisit Petrus de Menezes. Post foedus cum Regno Fezzae, hoc Septam Portugallicam agnovit. Urbs PortugallicaFoedere Alcassovarum (Hispanice etLusiceTratado de Alcáçovas) etFoedere Turris Syllanae (HispaniceTratado de Tordesillas;LusiceTratado de Tordesilhas) agnita est.
Isthmusmetamorphico complexaegeologicae compositionis agro constituitur, cum dissimilibus areis quinque, quarum praecipuum elementumMons Columna;[4] (HispaniceSierra de Ányera siveMujer Muerta,Arabice جبل موسى etLibyce;Adrar Musa), 851 metra altus, est.
Impermeabilesschisti etardesiae Septensis paeninsulae agrum constituentes aquariorum congestuum formationem in hypogaea difficilem faciunt. Praeterea, comprobantur per historiam fontes fuisse, quamquam omnes siti in Campo Exteriore (HispaniceCampo Exterior), sicuti Fons Tegulae (Fuente de la Teja), Rivulus Antliarum (Arroyo de las Bombas), Fons Fulguris (Fuente del Rayo).
Vegetatio negativas impactiones? e defensivis incolarum necessitatibus derivatas passa est, quae Campum Exteriorem exstipatum teneri cogebant. Per multas historiae epochas, ordinataedesilvationes inmurati saepti viciniis. Soli urbanizabilis necessitas etiam ad vegetalium spatiorum amissionem adduxit.
Caela milibusavium frequentantur, quae ea transeunt per suas periodicas migrationes.Marinus ambitus, quamquam etiam humana actione affectus, quoque magnam specierum abundantiam ostendit, quae probatur et scientifice et visendis auctionibus ac mercatibus.
"Urbes Septa etRusadircommunitates autonomae constitui poterunt si sic id decernunt eorum propriae gubernationes municipales per foedus a maioritate absoluta suorum sodalium adoptatum et sic approbantCortes Generales per legem organicam in terminis praevisis articulo 144."
Edecennio 198Marocana gubernatio sibi etRusadir atque Septam etHispanicas possessiones minores finitimasMaroco,loca maiestatis (Hispaniceplazas de soberanía) nuncupatas, suo territorio annectere vindicat.Hispanica gubernatio nunquam negotiationes cuiuslibet modi fecit, quia ista territoria sicuti nationalis territorii partes putat. Secundum opinionum perscrutationem anno2007 effectam, 88 centesimae Hispanorum et Septam etRusadir Hispanicas urbes esse considerant.
Gentilicium Septae "Septensis-e" (Hispaniceceutí) est, quamquam, sicuti colligendum est indictionario, colloquialiter Septenses "Scombri" (caballas) nuncupantur, quod oritur episcis nominescombro.
Omnium Septensiumlingua publica et communis estHispanicaVandaliticae varietatis, quamquam ample quaeque communitas suā linguā propriā suorum maiorum sicuticulturalis identitatis symbolo utitur, itaqueHinduisticae communitatis populositas seniorlinguā Hindicā et iuniorlinguā Anglicā utitur.Hebraica communitashaquetiā,Boreoafricālinguae Iudaeo-Hispanicaedialecto, utitur.Musulmana populositas etiam varitateMarocanae, inMaroco Septemtrionali generalizatā in locali varietate exclusive oralis characteris, loquitur. De cuius officializatione, est disputatio utrum haec conveniat annon ad vitandam improbationem scholarem, excellente opinione contrariā professoris et affirmatuslinguae Arabicae interpretis A. Giménez Reíllo (Abu Ilyás). Ex altera vero, professor MoscosoMarocanae in educativo Septensi systemate officialitatem defendit.
Vecturae aëriaehelicopteris firmantur, quae interHeliportum Septae,Iuliae Traductae etMalacae operantur. In linea inter Septam et Malacam sunt quattuor diariae conexiones ambabus directionibus inter 07:15 et 20:15 horas et iter 35 minuta durat. Itinera interIuliam Traductam et Septam septem minuta durant.
Unum medium vehendorum viatorum auctorizatum ad transeundum limitem inter Septam etMarocum est privatumautocinetum, quamquam limes pedibus transiri potest. Praecipuae Marocanae urbes proximae suntTetuani[11] (Arabice تطوان etLibyce:Tiṭṭāwen), 40km a meridie, etTingis (Arabice طنجة etLibyce: ⵟⴰⵏⵊⴰ), circa 70 km ab occidente.
Laophoriorum urbanorum diaconia lineas novem habet.
Moenia Regia et Fossa navigabilis (HispaniceMurallas Reales y Foso navegable), iuxta cumMuseoMoenium Regiorum: ExcelluntPlatea Armorum, navigabilis maritimafossa et externa huius fossaepugnacula. Intima originem trahunt ab epocha dominationisArabicae (inter711 et1415), posteriores mutationes passa, inter quae praecipua fuere constructa aLusitanis et reconstructa abHispanis inter annos1674 et1705. In praesenti, Moenia Regia unam sedium Musei Urbis (Museo de la Ciudad), definite in nuncupatoRavelino Sancti Ignatii (Revellín de San Ignacio) accipiunt. Praeterea complentur subterraneis cuniculis, urbis defensioni excavatis.
Moenia Ambulacri Arecacearum (HispaniceMurallas del Paseo de las Palmeras): Septemtrionalis urbanorum antiquorum moenium murus.
Alia mirifica templa:ecclesiae Sancti Francisci (Hispanice:Iglesia de San Francisco) et Nostrae Dominae Remediorum (Hispanice:Nuestra Señora de los Remedios) etSynagoga Bet-El (Hispanice:Sinagoga de Bet-EL).
Balnea Arabica: reliquiae Septae inventae et inceptae asaeculo XIII, flexuosum atypicarumArabicarumthermarum solum cumconclavibus quattuor, parallelis duobus duobus, quae quattuor aulis completis constituuntur repraesentant. Quae omnes magnopere rectagularem formam ostendunt, cum maioribus lateribus a Septemtrione ad Meridiem directis. MundusIslamicus huic instructuum typo attribuit, praeterhygienicas et curativas virtutes, possibilemreligiosam significationem, quia erat optimum cogitabile instrumentum purgandi corporis et sui dedendi orationi totius puritiae statu.
Monumentum Caducorum Bello Hispano-Marocano (Monumento a los Caídos en la Guerra de África): in Foro Africae (Guerra de África) situm. Erectum est caducis Bello inter annos1859 et1860. 13,50metra altum est et in sua parte inferiori mirificaaeneaectypa abAntonio Susillo effecta habet.Cryptam sine libero accessu possidet.
Monumentum Herculis (Monumento a Hércules): pari numero, sculpturae portus aestuarium circummittentes.
Fortalitia Sarchal (Fuerte del Sarchal).
Fortalitia et antiquum Hermitagium Sancti Amari (Fuerte y antigua Ermita de San Amaro).
Alia mirifica loca exteriore in zona sunt secuta:
MoeniaMerinica[12] (Murallas Merínidas): aguntur de totomoenium etdangionumsaeculi XIII perArabicam dicionem aedificato. Hoc amplum saeptum, per annos, fuitarx, deverticulum et praesidiorum, alienorum ac copiarum refugium quae extra urbanumMediaevalis urbis centrum pernoctare deberent. Haec moenia unam monumentalium reliquiarum praecipuissimarum Septensishistorici praeteriti constituunt. Fere e 1 500 metris primitivae constructionis, hodie in praesenti solum exstat Occidentale latus, 500 metra longum, cum variispugnaculis ac duabus geministurribusPortam Fezzae (Puerta de Fez) includentibus.
Hermitagium Sancti Antonii de Toial (Ermita de San Antonio del Tojal): cumapopsi in parte antica.
Castellum Denasati (Castillo del Desnarigado):castellumsaeculo XIX aedificatum est, quamquam eius antecedentiasaeculorum X etXVI sunt. Eius genus neomediaevale est et edecennio 199 Museum Militare, ad militarem Septae historiam relatarum rerum collectiones ostendens, continet.
Fortalitiae Neomediaevales (Fuertes Neomedievales): in montana zona paeninsulam Septensem in limitibusMarocanis claudente sitae, mediosaeculo XIX aedificatae sunt, cum, finitobello cumMaroco ac composita pace cumFoedere Vallis Superioris (Tratado de Wad-Ras), oportuit custodire limitesspecularum serie quae possibles aggressiones deforis impediret. Hoc modo, constructae suntfortalitiae Piniés,Francisci Assisiensis (regis consortis),Isabellae II (sub qua invenitur apopsis cum incomparabile conspectu super Freto et Paeninsula),Anyĕra acSerraculi (quod adsultanumMulai Ismail pertinebat, cum hic urbem inter1694 ac1727 obsedit), Turris Mendizábal et fortalitia Principis Alphonsi.
Meschita Muley el-Mehdi (Mezquita de Muley el-Mehdi) anni1937.
Christus Occilis (Cristo de Medinaceli): est imago servata in Ecclesia Sancti Ildefonsi (Iglesia de San Ildefonso), vici Principis (Barriada del Príncipe).
Pharus Linguae Alminae (Faro de Punta Almina).
Vicus et oraBenzuensis (Barriada y playa de Benzú): in oraFreti, typica conclaviathearia continet.
Oeconomicum propter incrementum quod experta est urbs ineuntesaeculo XX, est series aedificationum pertinentium ad multo proprioGenus Florale et ubi excellit sicuti maximum exemplararchitectusIosephus Blein, inter cuius opera eminet aedificium antiquae "Iunctae Portus" (HispaniceJunta del Puerto), hodie in praesenti, "Auctoritatis Portuariae Septensis" (Autoridad Portuaria de Ceuta) aut quodlaophoriorum statio fuit, in praesenti sedesbiocolytica. Domus Draconum (Casa de los Dragones) est aliud peculiare urbis aedificium. Etiamgeneris Islamici antiquastatio ferriviaria. Supra allataeecclesiae Sancti Francisci (Iglesia de San Francisco) et Nostrae Dominae Remediorum (Nuestra Señora de los Remedios) et Nostrae Dominae Vallis (Nuestra Señora del Valle), primum templum aLusitanis constructum, mirificissima urbis loca complent.
Museum Municipale Septense (Museo Municipal de Ceuta): aedificium anno1900 constructum, in pleno urbano centro situm. Institutum Studiorum Septensium (Instituto de Estudios Ceutíes), oecos expositionum temporariarum duos et diuturnarum quinque hospitio recipit.
Museum Ravelini Sancti Ignatii (Museo del Revellín de San Ignacio): insaeculi XVIIIfortalitia ubicatum invenitur, inPlatea Armorum Congeriei Moenium Regalium (Plaza de Armas del Conjunto Monumental de las Murallas Reales).
Museum Militare Castelli Denasati (Museo Militar del Castillo del Desnarigado):fortalitia cum antecedentibussaeculis X etXVI. Praesens genus neomediaevale (saeculi XIX) est. Collectiones rerum conexarum Septensi militari historiae.
Museum Basilicae Tardoromanae (Museo de la Basílica Tardorromana): circum Basilicam Tardoromanam Septensem (Museo de la Basílica Tardorromana de Ceuta), hodieBonum Significationis Culturalis (Hispania:Bien de Interés Cultural) declaratam etsaeculi IV, erectum est modernum museum, quod Papilionis Temporis (Pabellón del Tiempo) conceptum habet, ubi, inter alias res, aspici possuntRomanussarcophagusdecennio 198 Plateae Constitutionis (Plaza de la Constitución) inventus, quoque et dissimilia sepulturarum genera, partesMadrasae Novae (Madrasa al-Yadida etArabice مدرسة جديدة) et disimilium epocharumfictile. Lepidissimum est propriabasilica, cum suaabside et praecipua sepultura, quoque etMediaevali cisterna, perfecte servata (inaugurataKalendis Novembribus anni2006).
FebruarioCarnelevarium incipit Certamine CongregationumCarnisprivialium condicionibusQuadracinii (Cuarteto),Chirigotae (Chirigota) etPersonarum Mutarum (Comparsa); sequitur "Mytilidatā" (La Mejilloná), ubimytilidarum fercula modico pretio gustari possunt et possibile est Congregationum effectionibus frui dissimilibus condicionibus atque Magnā Pompā (Gran Cabalgata) habituum falsorum; et denique finit "FunereScombri" (Entierro de la Caballa), quod ad finemDei Momi festum ducit.
Hebdomada Sancta, cum suis Sodalitatibus (Hermandades) et Confraternitatibus (Cofradías).
Septensisgastronomia praecipue ob suospisces, praesertimscombridas, speciatim siccas (sicutisardam,exocoetidam, et alias) excellit. Recens et frictus piscis etconchylium quoque peculiares sunt. Eius litora cum numerosis aspersiscreccis et saxis submarinumpiscatum exceptionalem propter abundantem marinamfloram acfaunam esse faciunt. Etiam classiciverua maura (Hispanicepinchos morunos velpinchitos) sunt.
Urbs Septa varias proprias turmaspedilusorias diu habuit. Prima turma quae eminuitCeuta Sport fuit, condita anno1934 et quae anno1941 suum nomen sicutiSociedad Deportiva Ceuta mutavit. Fuit societas pedilusoria laureatissima CampionatusHispano-Marocani, etiam et Septensis prima turma quae Scyphum Regis (HispaniceCopa del Rey) participavit et quae ligamSegunda División Hispanicam attigit et consecuta est certare pro ascensu in ligamPrimera. Anno1956, se cum turmaAtlético Tetuán coniunxit et turmam Club Atlético de Ceuta formavit, quae etiam varia tempora in ligaSegunda División Hispanica lusit, certans semel pro ascensu in ligamPrimera División. Turma in regionales categorias exeuntedecennio 197 descendit.