Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Scacci

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Scacci in scaccario locati.

Scacci (-orum,m.pl.) siveludus scaccorum, urbaneludus regius appellatus, estartisimperatoriaeludus tabularis, qui ingenium requirit. Luditur a binis lusoribusscaccario qui in columnasocto ordinesque octo dividitur; hinc quoque appellatur lusus sexaginta et quattuor sedum (sive aedicularum sive casarum sive quadrorum sive quadrarum et cetera), quarumcolor interdumalbus etniger, interdum albus etruber est. Utriusqueexercitus constat ex sedecimmilitibus, qui omni modo vocantur: calculi, orbiculi, scacci vel latrunculi. Calculorum genera, quae infra amplius explicabuntur, sunt sex:rex,domina,turris,alfinus,eques, etpedes.

Ludi propositum est regem adversarium ad incitas extremas redigere. Ut hoc fiat,memoria tenere tria praecepta oportet:

  1. eligere melius tractum ad aggrediendum ac defendendum;
  2. instruere aciem ad persequendum propositum;
  3. impedire regis adversarii mobilitatem usque ad necem.

Omnes calculi in semita praescripta moveri possunt et calculos adversarios capere. Rex autem capi non potest, sed ad incitas redigi: cum lusor regi minatur, "Scaccum!" vel "Cave regi!" exclamat, hoc tamen dicere necesse non est. Alter lusor conservare regem cogitur priusquam alios calculos quolibet moveat. Si cieri moverique nequeat, rex ad incitas extremas redigitur, i.e. scaccus mattus, et eius lusor vincitur.

Locutioscaccus mattus a lingua Persica (شاه مات‎ "shāh māt")nomen ducit quod 'regem mortuum esse'significat, nam veri simile est Arabes ludumshatranj (Arabice شطرنج; Persice شترنج; Sanscrite चतुरङ्गcaturaṅga) inEuropam importavisse circa annummillesimum.Caturaṅga '[habens]quattuor artūs' significat, quia antiquusexercitus Indicus in quattuor partes dividebatur:peditatum,equitatum, essedas,elephantes. Praeterea in antiquispoematibus Indicisvocabulumčaturanga 'exercitum' designabat.

a8b8c8d8e8f8g8h8
a7b7c7d7e7f7g7h7
a6b6c6d6e6f6g6h6
a5b5c5d5e5f5g5h5
a4b4c4d4e4f4g4h4
a3b3c3d3e3f3g3h3
a2b2c2d2e2f2g2h2
a1b1c1d1e1f1g1h1
Exordium ludi

Nomen

[recensere |fontem recensere]

ScripsitThomas Hyde anno1694: "Huius ludi non invenitur aliquod nomen vereLatinum, nec genuinumGraecum, quia veterum Graecorum et Latinorum temporibus non fuit inventus, nec eis notus. Ideoque non nisi invito huc trahuntur classicorumscriptorum de latrunculis loca, quae passim a viris doctis perperam huic ludo applicari solent."[1]

Scacci:

  • scacci, scaci, scacchi et scachi.
  • ludus scaccorum, ludus scaccicus/scachicus (aLeibnitio), scaciludium/shahiludium (aThoma Hyde)
  • ludus regius, regum ludus, regiludium
  • scachotechnia, scachomachia, regipraelium
  • a Graecis tempore Byzantino appellatus est Zatricium (Ζατρίκιον)[1]

Instrumenta

[recensere |fontem recensere]
NomenLittera[2]Pictura
RexRRexRex
DominaDReginaRegina
TurrisTTurrisTurris
AlfinusSEpiscopusEpiscopus
EquesEEquitesEquites
PedesPPedesPedes
  • Scaccarium sive tabula lusoria, alveus l., abacus l., mandra.
  • 32 Calculi: Utrique sunt sexdecim "scacci" seu calculi. Cuivis calculo sunt saltem duo nomina quorum alterum Latinitatis purae est, alterum Latinitatis infimae quod verbum ludi proprium erat. In enumeratione quae sequitur, notationis algebricae verbumemphase scribitur. Cuique usori sunt:
  1. Irex R (sive scaccus)
  2. IdominaD (sive fercia, regina, virgo, dama - v.e.Damicus ludus -, amazon)
  3. IIturres T ( sive rochus, elephas, cyclops)
  4. IIalfiniS (sive sagittifer, curvus, calvus, senex, cornutus, episcopus, comes, stultus, morio[3], sagittarius, cursor)
  5. IIequites E (sive equus, caballus, caballarius, miles)
  6. VIIIpedites P (sive pedo, pedinus, rusticus)

Regulae et ratio

[recensere |fontem recensere]

Varietas, difficultas et voluptas scaccorum est semitae cuiusque calculi dissimilitudo. Aggredi simul ac defendere necesse est et motibus omnium calculorum efficaciter uti oportet.

"Rex ater in albo; servat regina colorem"[4].

Motus scaccorum

[recensere |fontem recensere]
a8b8c8d8e8f8g8h8
a7b7c7d7e7f7g7h7
a6b6c6d6e6f6g6h6
a5b5c5d5e5f5g5h5
a4b4c4d4e4f4g4h4
a3b3c3d3e3f3g3h3
a2b2c2d2e2f2g2h2
a1b1c1d1e1f1g1h1
Motus Regis: status post quam Rex adroccavit.
a8b8c8d8e8f8g8h8
a7b7c7d7e7f7g7h7
a6b6c6d6e6f6g6h6
a5b5c5d5e5f5g5h5
a4b4c4d4e4f4g4h4
a3b3c3d3e3f3g3h3
a2b2c2d2e2f2g2h2
a1b1c1d1e1f1g1h1
Motus Dominae.
a8b8c8d8e8f8g8h8
a7b7c7d7e7f7g7h7
a6b6c6d6e6f6g6h6
a5b5c5d5e5f5g5h5
a4b4c4d4e4f4g4h4
a3b3c3d3e3f3g3h3
a2b2c2d2e2f2g2h2
a1b1c1d1e1f1g1h1
Motus Turris.
a8b8c8d8e8f8g8h8
a7b7c7d7e7f7g7h7
a6b6c6d6e6f6g6h6
a5b5c5d5e5f5g5h5
a4b4c4d4e4f4g4h4
a3b3c3d3e3f3g3h3
a2b2c2d2e2f2g2h2
a1b1c1d1e1f1g1h1
Motus Alfini.
a8b8c8d8e8f8g8h8
a7b7c7d7e7f7g7h7
a6b6c6d6e6f6g6h6
a5b5c5d5e5f5g5h5
a4b4c4d4e4f4g4h4
a3b3c3d3e3f3g3h3
a2b2c2d2e2f2g2h2
a1b1c1d1e1f1g1h1
Motus Equitis.
a8b8c8d8e8f8g8h8
a7b7c7d7e7f7g7h7
a6b6c6d6e6f6g6h6
a5b5c5d5e5f5g5h5
a4b4c4d4e4f4g4h4
a3b3c3d3e3f3g3h3
a2b2c2d2e2f2g2h2
a1b1c1d1e1f1g1h1
Motus Peditis: Pedes in sede c6 ad s. c7 moveri vel unam alteramve Turrem capere potest. Pedes in s. h5 Peditis in s. g5 transitu insidiari potest et ad g6 moveri, dummodo tractum postremum est Peditis adversarii ad s. g5 illum. Pedes in s. e2 ad s. e3 vel ad s. e4 moveri potest.
  • Rex fere ut spectator tantum adest, omnia Dominae permittens; dum ipse pro gravitate et dignitate sua in suo loco consistit, inde non migrans nisi graviter et lente per unam tantum una vice areolam; et neminem offendens seu feriens, nisi forte aliquem inimicum qui nimis procaciter et audacter in proximam ei areolam se intruserit ac intromiserit. Rex vero Regem non offendit feritve, neque alter alteri Scaccum indicit, neque in proximam ei Areolam venit.
    • Adroccare[5]: Rex cum Turre locum commutare potest, quod Itali dicunt "arroccare": hoc faciendum est priusquam alter uter eorum e loco suo motus fuerit. Praeterea si rex in periculo est vel calculi sunt inter regem et turrem vel sedes, qua rex movetur, in periculo est, rex adroccari non potest. Rex potest adroccare in eius latus aut in Dominae latus.
  • Domina est calculus maximus, nam habet licentiam ad omnes campi partes quaqua versus pro libitu discurrendi, cum et Alfinus et Turris motus ei sint.
  • Turri per totam scaccarii longitudinem latitudinemque uno impetu seu cursu, (si opus est,) percurrere licet.
  • Alfinus secundum lineas diagonales eiusdem coloris sui loci prorsum rursum movetur, ergo appellatur sede atra Alfinus aut sede candida Alfinus, quia numquam errat ex colore primigenio.
  • Equitis motus fiunt saliendo in tertiam quamvis Areolam diversi coloris, nam is sicut Turris uno passu sicut Alfinus altero movetur. Eius motus forma videtur littera L.
  • Pedes non nisi in proximam areolam singulis vicibus se recipit; excepto primo impetu, quo (si vult) per duas simul areolas prorumpit, i.e. in quartam prosilit. Motione simpliciter progressiva recta pergit, oblique autem ferit caeditque, quasi ex insidiis adoriatur hostem.
    • Transitu insidiari: Si, in primo impetu, pedes peditem adversarium praeterit, capi potest tamquam in obliquum esset.
    • Amplior gradus: Pedes, cum ad metam percurrerit, in ampliorem gradum, i.e. in quemlibet calculum eiusdem coloris praeter regem, promovetur.

Historia

[recensere |fontem recensere]

Formae pristinae

[recensere |fontem recensere]
Homines scaccis ludunt. ImagoPersica. Persae scaccissaeculo tertio aut ante lusi sunt.
Feminae scaccis ludent: suntsororesSophonisbae Anguissolapictoris, quae imaginem anno fere1555 pinxit.
Si plus cognoscere vis, vide etiam Scaccorum ludi origines.

Multae se gentes scaccorum ludi invenisse contendunt quoddam semen. Plurimi putant homines priorem ludi regii formam exIndia oriundam esse,[4] cum nomina Arabica, Persica, Graeca, Lusitana, Hispanica scaccorum Ludi ab antiquo ludoChaturanga appellato originem ducant omnia. Accedit, quod temporibus praeteritis soli Indi tribus bestiis—equo, camelo, elephante—in exercitu suo vehente usi sunt, quae genera in regum ludi equite, episcopo/cursore, turri significantur. Quod nos novimus scaciludium a Chaturanga Ludi forma, qua Indisaeculo fere sexto luserunt, originem duxit suam. In litterisPersicis primum ludi regii forma prior, cum nomineChatrang, anno fere600 memoratur, in quibus nomen factum estShatranj. Scacci litteris mandati antiquissimi saeculo septimo facti sunt. Ad annum fere 800um ludus adSeres pervenit et sub nomineXiangqi mutatus est. Chaturanga ludus etiam inIaponiam, ubi diciturshogi, dilatus est.Shatranj autem ludus per plagas muslimicas postPersiam a Muslimicis exercitibus captam disseminatus est, quippe scaccorum nomina maxima ex parte in formis Persicis permanserunt.Shatranj nomenlingua Hispanicaajedrezlingua Graecazatrikion perpetuatum est, plerisque autem Europae partibus Persici verbishāh ("rex") formae in eius locum sunt ingressae. Shatranj ad Europae partem occidentem tribus minimum viis quarum prima saeculo 9o pervenit. Ad annum millesimum ludus per Europam est disseminata.InHiberiam aMauris saeculo 10o inductus et in codice manu scriptolibro de los juegos appellato saeculo 13o una cumbackgammon atquealea descriptus est.[6][7]

Secundum aliam coniecturam, cuiDavid H. Li prae aliis favet, scaciludium aXiangqui ludo, vel saltem a forma eius priore, quae apud Seres inde a saeculo 2o ante Chr. n. exstet, sit oriundum.[8]

Notatio

[recensere |fontem recensere]
Conferatur pagina principalis:Notatio scaccorum algebraica.

Notatio vetusta

[recensere |fontem recensere]

"Prima Regula. Ludet dominatio vestra pedonem regis ad quatuor punctos numerando de domo regis: et si adversarius idem luserit, ludite equitem regis ad iii p. estulti regis: et si custodierit pedonem cum pedone stulti regis, accipite suum pedonem cum equite: et si accipit cum pedone, date ei scacum cum regina ad iiii p. rochi sui regis: et si se coperuerit cum pedone equitis, accipite pedonem sui regis et date scacum pro rocho: et si non se coperuerit et luserit ad ii p. sue habitationis, accipite eundem pedonem et dicite scacum."[9]

Hic locus ex Gottingae codice manuscripto Damiani Defensionem describit:

1. e4 e5

2. Ef3 f6??

3. Exe5! fxe5

4. Dh5+ g6

5. Dxe5+ et cetera

Notatio "algebraica"

[recensere |fontem recensere]
Mattum scholaris.
Algebraica ludi notatio.

Ludi scaccorum modis nonnullis notantur quippe, at solent adnotari innotatione scaccorum algebraica; praecipue ubi homines (utrum viri an feminae) in certamen concertent.[10] Notatio algebraica brevis motum calculorum in hoc modo recordatur:littera calculi in motione / columna ubi stat / ordo ubi stat. Littera prima maiuscula nominis calculi est adhibita in omnibus civitatibus ut nomina scaccorum abbrevientur, etiam in civitatibus ubi incolae nonalphabeto Latino scribere solent. Columnae litteris a-h, ordines numeris 1-8 notantur. Sedes a1semper atra est. E.g.Dg5 indicat "Dominam in columnag ordinequinto". Si ludus est in motu et ipsa tracta notantur,Dg5 indicat Dominam moveri in sedemg5. Si duo calculi eiusdem generis possunt in eandem sedem moveri, littera, quae columnam an ordinem ex quibus calculus movetur indicat, notationi additur. E.g.Egf3 indicat "equitem ex columna g, movisse ad sedem f3". Si in promptu est quis moturus sit in sedem datam, nonnumquam littera omittitur. E.g. primus motus ludi saepe notatur "e4", quod nullus calculus moveat in e4 nisi Pe2. Motus exercitus albi, cui semper est tractum primum, sinistra, nigri dextra scribuntur.

Si calculus capitur, post litteram maiusculam, littera 'x' vel distinctio media ':' et littera columnae in qua captatur minuscula scribenda est, e.g. Sxf3 significat 'Sagittiferum captasse calculum inf3. ' Saepe, si pedes captetur, littera columnae ex qua captaverit ante litteram "x", et columnae in quam captaverit, atque etiam, minuscula scribitur, e.g.exd5 significat 'peditem ex columnae captasse ind5 '.

Si pedes ad ordinem ultimum adveniat, amplior gradus notatur littera calculi post sedem scripta; e.g.,e1D indicat "peditem nigrum, quod ordo ultimus albo est octavus, in columnae promotum esse in reginam". Adroccare in latus Regis "0-0", in latus Dominae "0-0-0" notatur. Cum calculus Regi minatur, signum "+" additur post motum. Si Rex ad incitas redigitur, signum "#" vel "++" scribitur. Ludo finito, "1-0" indicat Album vicisse, "0-1" Nigrum vicisse, "½-½" ludum ancipitem esse.

Calliditas motus hoc modo adnotari potest:

  • ! indicat tractum bonum
  • !! tractum optimum
  • ? imprudentia
  • ?? mendum
  • !? tractum insolitum
  • ?! tractum dubium

Exemplum notationis ludi dextra animati, "mattum scholaris" sive mattum tonsoris appellati, subter datur:

1. e4 e5

2. Dh5?! Ec6

3. Sc4 Ef6??

4. Dxf7# 1-0

Nomina militibus et scaccorum ludo linguis nonnullis

[recensere |fontem recensere]

Haec sunt nomina et abbreviationes militibus in linguis nonnullis:[11]

Linguarexdominaturrisalfinusequespedes[12]Scacci"Scaccus!""Mattus!"
SymboliRexRexReginaReginaTurrisTurrisEpiscopusEpiscopusEquesEquesPedesPedes...+#
AngliceKkingQqueenRrookBbishopN (Kt)knight(P)pawnChessCheckCheckmate
Arabiceم ملكو وزيرق قلعة /ر رخف فيلح حصان(ج) جنديشطرنجكش ملكمات
BataveKkoningDdameTtorenLloperPpaardpionSchakenSchaakMat vel Schaakmat
BohemiceKkrálDdámaVvěžSstřelecJjezdec(P)'pěšecŠachyŠachMat
BulgariceЦцарДдамаТтопОофицерКконпешкаШахматШахМат
CambrianeTteyrn/breninBbrenhinesCcastellEesgobMmarchogGgwerinwrGwyddbwyllSiachSiachmat
CatalaneRreiDdama/reinaTtorreAalfilCcavall(P)peóEscacsEscac, XecEscac i mat
DaniceKkongeDdronningTtårnLløberSspringer(B)bondeSkakSkak
Hebraiceמלך melechמלכה malkaצריח tsariachרץ ratsפרש parashרגלי ragliשחמטשח shachמט mat
EsperanticeRreĝoDdamoTturoKkurieroĈĉevalo(P)peonoŜakoŜakMato
EstoniceKkuningasLlippVvankerOodaRratsu(E)etturMalešahh
FinniceKkuningasDkuningatarTtorniLlähettiRratsu(S)sotilasShakkiShakkiShakkimatti / Shakki ja matti
FranciceRroiDdameTtourFfouCcavalier(P)pionJeu d'échecsÉchecÉchec et mat
GermaniceKKönigDDameTTurmLLäuferSSpringer(B)BauerSchachSchachMatt
GraeceΡβασιλιάςΒβασίλισσαΠπύργοςΑαξιωματικόςΙίπποςπιόνιΣκάκιMάτ
HispaniceRreyDdamaTtorreAalfilCcaballo(P)peónAjedrezJaqueJaque mate
HungariceKkirályVvezérBbástyaFfutóHhuszár(P)gyalog/parasztSakkSakk
Iaponiceングkinguイーンkuīnークrūkuショップbishoppuイトnaitoーンpōn西洋将棋seiyō shōgi王手ōte詰みtsumi
IslandiceKkóngurDdrottningHhrókurBbiskupRriddari(P)peðSkák, taflSkákSkák og mát
IndonesiceRrajaMmenteriBbentengGgajahKkuda(P)pionCaturSkak
ItalianeRreDdonna, reginaTtorreAalfiereCcavallo(P)pedoneScacchiScaccoScacco matto
LetticeKkaralisDdāmaTtornisLlaidnisZzirgs(B)bandinieksŠahsŠahsMats
LithuaneKkaraliusVvaldovėBbokštasRrikisŽžirgas(P)pėstininkasŠachmataiŠachMatas
LusitaneRreiDrainhaTtorreBbispoCcavalo(P)peãoXadrezXequeMate
NorvegiceKkongeDdronningTtårnLløperSspringer(B)bøndeSjakkSjakk
PoloniceKkrólHhetmanWwieżaGgoniecSskoczek(P)pionSzachySzachMat
RomaniceRregeDreginăTturnNnebunCcal(P)pionŞahŞahMat
RussiceКркорольФферзьЛладьяСслонКконь(П)пешкаШахматыШахМат
SiculeRreDrigginaTturruAalferuSscecchu(P)pidinuScacchi
Sinicewáng (= rex)hòu (= regina)chē (= currus)xiàng (= elephas) (= equus)bīng (= miles)象棋將军 jiāngjūn (= scacci)將死jiàngsǐ (= morietur)
SlovaciceKkráľDdámaVvežaSstrelecJjazdec(P)pešiakŠachŠachMat
SloveniceKkraljDdamaTtrdnjavaLlovecSskakač(K)kmetŠahŠah
SueciceKkungDdamTtornLlöpareSspringare(B)bondeSchackSchackMatt
TurciceŞ/Kşah/kralVvezirKkaleFfilAat(P)asker/piyonSatrançŞahŞah mat
UcrainiceкорольDкоролеваTтураCслонKкінь(П)пішакШахиШахМат

Vindices Mundiales officiales

[recensere |fontem recensere]

Certamen officiale primum habitum est anno 1886 inter Gulielmum Steinitzem et Ioannem Zuckertortem. Vicit Steinitz.

  • I: Gulielmus Steinitz (1886-1894)
  • II: Emmanuel Lasker (1894-1921)
  • III: Iosephus Radulphus Capablanca (1921-1927)
  • IV: Alexandrus Alekhine (1927-1935, 1937-1946 (mortuus est 1946)
  • V: Maximilianus Euwe (1935-1937)
  • VI: Michael Botvinnik (1946-1957, 1958-1960, 1961-1963)
  • VII: Basilus Smyslov (1957-1958)
  • VIII: Michael Tal (1960-1961)
  • IX: Tigranus Petrosian (1963-1969)
  • X: Boris Spassky (1969-1972)
  • XI: Robertus Fischer (1972-1975)
  • XII: Anatolius Karpov (1975-1985)
  • XIII: Geraldus Kasparov (1985-2000)
  • XIV: Vladimirus Kramnik (2000-2007)
  • XV: Anandus filius Visvanathanis (2007-2013)
  • XVI: Magnus Carlsen (2013-2023)
  • XVII: Lirenus Ding (2023-2024)
  • XVIII: Gukeshus Dommaraju (2024-)

Inter annos 1993 et 2006, extitit certamen aliud. Cujus vindices separatim enumerantur:

  • I: Anatolius Karpov (1993-1999)
  • II: Alexandrus Khalifman (1999-2000)
  • III: Anandus filius Visvanathanis (2000-2002)
  • IV: Ruslanus Ponomariov (2002-2004)
  • V: Rustanus Kasimdzhanov (2004-2005)
  • VI: Veselinus Topalov (2005-2006)

Notae

[recensere |fontem recensere]
Homo cumMorte personificata scaccis contendit.
  1. 1.01.1Thomas Hyde,Mandragorias seu Historia Shahiludii (Oxonii: 1694), cap. I.
  2. Ista verba ex carmine Vidae "Scacchia, ludus" sumpta sunt, quia non solum purae Latinitatis sunt, sed etiam primarum litterarum iterationes non sunt. Praeterea Vida scaccis recentibus (scacchi alla rabbiosa) ludebat.
  3. Ildephonsus González, NOVA ET VETERA: Latrunculorum ludus, Palaestra Latina,n. 6 (Mart. 1931; a. 1, fasc. 6), pp. 88-89
  4. 4.04.1Murray, H.J.R. (1913). A History of Chess. Benjamin Press (primum ab Oxford University Press divulgatus) , p. 453.
  5. Angelo Perugini, Dizionario Italiano - Latino, Città del Vaticano, 1976
  6. Sonja Musser Golladay's English Translation of Alfonso X's Book of Games. Retrieved 11 December 2006
  7. Sonja Musser Golladay's English Translation of Alfonso X's Book of Games. Retrieved 11 Decembris 2006.
  8. Li, David H. (1998). The Genealogy of Chess. Premier Pub. Co 
  9. Göttingen MS, in Murray, A History of Chess, p. 783
  10. FIDE De legibus scaccorum, App. E. Die11 Decembris2006
  11. Fons in maxima parte esthaec pagina interretialis.
  12. Memento, littera peditibus non scribitur in notatione algebraica.

Loci Latini

[recensere |fontem recensere]

De scaccorum ludo plurimi scripserunt. Ecce brevis index fontium Latine scriptorum:

"et ad sancti Aegidii cenobii ipsos meos schacos ad ipsa opera de ecclesia."
  • ante 1030,Ruodlieb (Quarto fragmento:textus)
  • 1058 testamentum Ermessindis Comitissae Barcinonensis
"Et Sancto Egidio Nemausensi suos eschacos christalinos ad tabulã."
"Roch, pedes, regina, senex, equies, insuper et rex. / Conflictus uocat edictus uox Martis ad ictus. / Uox sonat in Rama : trahe tost capra concine clama / Uictus ab hoste gemat qui dum fit schach roch et hie mat"(fortasse protost capra legendum est "tot cape")
"Huic ludo tabulae regis erat filius obvius / Donec doctior hic obtinuit promptius aleam. / Rixam victus agit, corde patris forte potentior / Et rocho iaculans, mortifere vulnus adegerat."
"Ille autem ex diversitate nominum defensionis sibi faciens scutum, ait, aliud scachum esse, aliud aleam; aleas ergo auctoritas illa prohibuit, scachos vero tacendo concessit. Ad quod ego: Scachum, inquam, Scriptura non ponit, sed utriusque ludi genus alee nomine comprehendit. Quapropter dum alea prohibetur et nominatim de scacho nil dicitur, constat procul dubio, utrumque genus uno vocabulo comprehensum, unius sententie auctoritate damnatum."
  • Ante saec. 13,Gesta et Passio S. Austremonii
"A quo loco [viz. Wluico ] Pipinus inclytus Rex Francorum ... postea deportavit [corpus B. Austremonii] Mauziacum. Ubi pro reverentia B. Martyris plurima reliquit insignia, Scilicet cachos [''sic'' ] & lapides pretiosos, & auri plurimum de quo fieret vas, in quo corpus B. Austremonii honorifice reconderetur."
  • c. 1180Alexandri NeckamDe Natura Rerum (capitulum "De Scaccis")
  • Saec. 13Carmina Ludi Scachorum: It Pedes ad Bellum
"Ludum scachorum si tu uis scire decorum, / Hoc carmen lector discas, et ludere gliscas. / It pedes ad bellum prior, incipit ipse duellum, / Pergit in obliquum punctum feriens inimicum. / Alphilus in triuiis parat insidias inimicis, / Pugnat potenter, temptatque ferire latenter. / Miles in aduerso puncto mediante relicto / Prosilit, et fortem prosternit fortior hostem. / Linea si pateat roco capit omne quod obstat. / Pergit in obliquum regalis femina punctum. / Rex loca circa se clipeo defendit et ense. / Si scacces regem, regalem perdere sedem / Cogitur, et totus sit rex de sede remotus. / Dic regi scaccum; si semita non patet illi, / Matus erit factus nusquam latuisse coactus. / Miles et alphinus, rex, roc, regina, pedinus, / Et inter scaccos alphinus inutilis astat."
"Sex species saltus exercent, sex quoque Scaci, / Miles et Alphinus, Roccus, Rex, Virgo, Pedesque, / In Campum primum de sex istis saliunt tres, / Rex, pedes et Virgo: Pedes in rectum salit, atque / Virgo per obliquum. Rex saltu gaudet utroque. / Ante retroque tamen tam Rex quam Virgo moventur / Ante pedes solum; capiens obliquus in ante. / Cum tamen ad metam stadii percurrerit, extunc / Sicut virgo salit, in rectum Roccus, eique / Soli concessum est ultra citraque salire, / Oblique salit Alphinus, sed Miles utrinque / Saltum componit."
  • Saec. 13Carmen Daventriense ,De Scachis seuLudus scaccorum.
  • Saec. 13?Modus et Scientia Ludi Scaccorum
  • Saec. 13De natura scatorum
"Nil pedes excedit, numquam redit, anteat, errat / Dum capit, in fine fercia nomen ei. / Seruat in alfino primum natura colorem / Qui torte sequitur per tria puncta uiam. / Saltanti similis oblique miles oberrat / Cui numquam remanet qui fuit ante color. / Rocus agit totum nisi sint obstacula lustro, / Antea, uel retro, uel per utrumque latus. / Paulatim per puncta uagans propriique coloris / Non oblita manet fercia qualis erat. / Non tangit regem. Rex nil transit, uariatur / Quem cacus demat sepe timere facit / Interea predantis spacium si uenerit hostis / Preda fit illius, linea cuius erat."
"Tabula argenti quae est desuper de iaspi et cristallo incilata et cum perlis parvis ibi incastatis, et cum quatuor leonibus argenti in ea fixis, et cum quatuor pedibus de argento et uno ludo tabularum et altero ludo scacorum de iaspi et cristallo et cum duobus marsupiis fili aurei in quibus dicti ludi tabularum et scacorum reservantur; et cum quadam caxia picta de colore viridi et cum signis regalibus et aquila in qua dicta tabula cum suis apparatibus reservatur."
  • Saec. 15De tractibus et formis scaccorum
  • 1422Carmen Cracoviense: De ludis Scaccorum
  • Saec. 16Caldonii De ludo scachorum

Quisnam sit melior, Equus an Alphilus?

Tunc laudatur Equus si lusor sit mediocris;

Si bonus est lusor, Alphilus clarior extat:

Sic fuit a quodam responsio facta perito.

"Ludus Scachicus seu Regius ubi duo Reges, legatis, tribunis, equitibus, peditibusque stipati acie confligunt...."

Nexus interni

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adscaccos spectant.


Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Scacci&oldid=3881321"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp