Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Samoa

E Vicipaedia
Wikidata Samoa
Res apudVicidata repertae:
Samoa: insigne
Samoa: insigne
Samoa: vexillum
Samoa: vexillum
Terra continens:Oceania
Territoria finitima:Civitates Foederatae Americae
Locus:13°44′42″S 172°13′3″W
Caput:Apia

Populus

Numerus:200 010
Sermo publicus:Anglice,lingua Samoana
Zona horaria:UTC+13:00,Pacific/Apia
Moneta:Samoan tālā

Commemoratio

Paean:The Banner of Freedom

Sigla

ISOWS,WSM,882;IOCSAM
Dominium interretiale:.ws
Praefixum telephonicum:+685
Siglum autoraedarum:WS

Tabula aut despectus

Samoa: situs
Samoa: situs

Samoa (SamoaneSāmoa ), publiceLibera Civitas Samoana (AngliceIndependent State of Samoa), estres publica quae occidentalemInsularum Samoanarum partem gubernat inOceano Pacifico meridiano et quattor habitatas insulas comprehendit quae suntUpolu,Savaii,Manono etApolima. Etiam ei quattuor parvae insulae sine incolis sunt. Priora civitatis nomina fueruntSamoa (et vulgoSamoa Germana) ab1900 ad1919 etSamoa Occidentalis ab1914 ad1997, sed adConsociationem Nationum se coniunxit die15 Decembris1976 nomineSamoa,[1] quod voluntatem videndi archipelagi totius coniuncti patefacit, quia orientalis archipelagi pars in dicioneCivitatum Foederatarum est. Maximae duae insulaeUpolu etSavaii, Occidente, sunt.CaputApia et internationalis aeroportusFaleolo in SeptemtrionaliUpoluensi litore siti sunt. Omnia regionis freta consita terris,Samoa Americana non excepta, in litterarum monumentis antesaeculum vicensimumInsulae Nautarum plerumque appellabantur propter maritimam indigenarum sollertiam.

Samoani, secundum ponderis ordine, secundumPolynesium populum, postNeozelandicosMaorianos, constituunt.

Historia

[recensere |fontem recensere]
Tres Samoanae filiae, anno1902.
Kavae caerimonia anno1909.
Despectus in vallemUpoluensem, in Samoa

Samoa constituta estcultura distincta abhinc fere plusquam tres milia annorum, cum homines aVitiis velTonga ad Insulas Samoanas migraverunt. SamoaniPolynesius populus est, qui aTonganis capti sunt etImperii Tongani provincia facti sunt, quoad Samoanisaeculo tertio decimo descivere et se in libertatem vindicaverunt.

Contactus cumEuropaeis coepitsaeculo septimo decimo ineunte, cumIacobus Roggeveen,Batavus,Insulas Samoas conspicatus esset anno1722. Insulae deinceps anno1768 visitatae sunt aLudovico Antonio de Bougainville,exploratoreFrancico, qui eas Insulas Nautarum nominavit.

Anno1889Foedus Berolinense obsignatum est, quod pro politica Samoae libertas spondebat.Regimen tunc statutummonarchia erat.

Anno1899, Samoa in partes duas divisa est:Samoam Germanam etSamoam Orientalem (subStatunitensi dominio). Haec divisio hodie persistit.

Anno1914,Nova Zelandia Samoae Occidentalis dominium cepit. Quam tunc sub mandatoSocietatis Civitatum et postea sub mandatoConsociationis Nationum usque ad1961 tenuit.

Samoa Occidentalis suam libertatemKalendis Ianuariis anni1962 post referendum obtinuit. RespublicaConsortionis Populorum anno1970 etConsociationis Nationum anno1976 sodalis facta est.

Civilitas

[recensere |fontem recensere]
Aedificia gubernationisApiae.

Civitatis status anni1960, qui cum libertate primum valuit, exemplum sequiturpopularis reipublicae formaeBritannicum, immutatum ut mores Samoani accommodentur. Principibus qui duos (ex quattuor) gravissimos Samoae titulos tempore libertatis captae gerebant magistratus concessus est, ut eis vivis munuscapitis civitatis coniunctim gererent.Malietoa Tanumafili II hoc munus postmortem conlegae (Tupua Tamasese Mea'ole) anno1963 sustinebat. Ipso quoque die11 Maii2007 mortuo, veterrimo orbis terrarum tempore mortis caput civitatis, princepsTuiatua Tupua Tamasese Efi a parlamento die17 Iunii2007 electus est successor, ut per spatium quinque annorum magistratu fungeretur.[2]

Fono, parlamentum unius camerae, consistit in quadraginta novem senatoribus, qui magistratum spatii quinque annorum habent. Quadraginta-septem ex pagis a Samoanis ethnicis eleguntur.

Subdivisiones administrativae

[recensere |fontem recensere]

Samoa in undecimcivilibus pagis (Samoaneitūmālō) consistit. Hi pagi a maioribus posteris traditi sunt ante adventumEuropaeanum. Quisque pagus habet propria fundamenta constitutionalia (Samoane:fa‘avae) secundum ordinem prioris loci suorum ducum, memoriae mandatum in antiquis formulis quae sunt pro salutationibus sollemnibus (fa‘alupega). Cuiusque pagi caput res paganas administrat, negotia procurat, et nomen summi reguli pagani confert. Exempli gratia,Aanae pagi caput estLeulumoega vicus. Summum Aanae nomen estTui Aana. Novemviri (Faleiva),oratores qui hoc nomen conferunt, sunt Leulumoegae statuti. Item in aliis pagis. ApudTuamasagam pagum,Malietoa, summum pagi nomen ab Domo Tuamasaga (SamoaneFale Tuamāsaga),Afegae in vico statuto, conlatum est.

Civiles Liberae Civitatis Samoanae pagi numerati
  1. Tuamasaga (Afega)
  2. Aana (Leulumoega)
  3. Aiga-i-le-Tai (Mulifanua
  4. Atua (Lufilufi
  5. Vaa-o-Fonoti (Samamea)
  6. Faasaleleaga (Safotulafai)
  7. Gagaemauga (Saleaula
  8. Gagaifomauga (Safotu)
  9. Itu Asau (Asau)
  10. Satupaitea (Satupaitea)
  11. Palauli (Vailoa i Palauli)

¹ Cum insulisManonone,Apolima, etNuulopa.
² CumInsulis Aleipatensibus etNuusafee Insula.
³ Partes minores quoqueUpoluenses:Salamumu (cum Salamumu-Utu) etLeauvaa vicis.

Geographia

[recensere |fontem recensere]
Tabula Samoana.

Samoa valde propelineam commutationis diei, interHavaios etNovam Zelandiam,Kiribatorum etInsularum Linearum Meridie, sita est. Insulae 171 gradibus longitudinis orientalis sitaeSamoam Americanam et occidentales Samoam Occidentalem formant. Samoa duas magnas insulas,UpoluSavaiosque, et octo parvulas insulas comprehendit. Fere tres tertiae Samoanorum partes praecipuam insulam Upolu incolunt, ubicaput,Apia, etiam invenitur.

Quattuor habitatae Samoanae insulaeSavaii,Upolu,Apolima etManono, dum sex insulae sine incolisFanuatapu,Namua,Nuutele,Nuulua,Nuulopa etNuusafee nuncupantur.

Usitatum tugurium (Samoanefaleo'o) in insulaeManonoensis litore.

Quondam archipelagus Nautarum baptizatae, insulae Samoam formantescuralii autvulcanicae originis sunt. Vulcanicaelavae fluminum praesentia multas archipelagi insulas inhabitabiles facit.

Samoa (Occidentalis) valdemontuosa et culmen maximum in archipelagoMauga Silisili, 1859metra altum, ininsulaSavaiorum est.

Climatropicum cum uno tempore imbrium Novembri incipiente et Aprili finiente. Samoae fauna restrictissima est, ubi pauca animalium inveniuntur;serpentium,lacertorum,avium. Samoae flora ex altera vero opulentissima et silva insulas tegens luxuriosa est. Multa Samoae animalia et plantae endemica (scilicet in nulla alia planetae parte inveniuntur) sunt. Ea civitati servanda sunt, quamobrem Samoani sibi cum consilio biodiversitatis Samoae (SamoaneFaatotoe le Muli o le Ola) instruxerunt.

Cyclones creberrimi et vastantes Samoanaeagriculturae sunt. Quamobrem Samoa, cuius oeconomia praesertim ex agricultura pendet, internationali auxilio adhuc eget.

Die29 Septembris anni2009, Samoamagnitudinis octavaeterrae motu affecta est quemmegacyma secutum est, et quae ponderis clades et 115 mortuorum attulere.

Media annua temperatura est 22 °C.

Oeconomia

[recensere |fontem recensere]
Taro,cormus esculentus.

Praecipua Samoae exportationescopra,cacao,banana etcoffeum sunt.Agricultura duas tertias Samoanorum partes detinet et 90% redituum exportationis largitur. Praecipuae civitates ad quas res confectae exportantur suntAustralia,Civitates Foederatae, etIaponia.

Periegesis campus in expansione cum 25 centesimisPDG et cum 88 000 periegetarum anno2001 est.

Una respublica inPacifico aConsociatione Nationum in categoria civitatum subevolutissimarum classificata est. Hic status ei auxilium internationale (52 milliones anno1992, 41 centesimasPDG) accipere permittit.Petrolei importationes 99 centesimas redituum exportationum vorat.

Demographia

[recensere |fontem recensere]
Familia Samoana.

SecundumCIA World Factbook, numerus civium Samoanorum est 182 265, quorum 92.6 centesimae partes suntSamoani, 7 centesimaeEuronesii (homines sanguinisEuropaei etPolynesii), et 0.4 centesimaeEuropaei. Circa tres quartae partes incolarumUpolu, praecipuam insulam, habitant. SolumNeozelandiciMaorienses Samoanos interPolynesiosethne secundum numerum superant.

CathedraleEcclesiae Catholicae Romanae templumApiae, incapite Samoano.

Inter Samoanorum religiosos cultus suntEcclesia Christiana Congregationalis Samoana (AngliceCongregational Christian Church of Samoa etSamoaneEkalesia Fa'apotopotoga Kerisiano i Samoa) cum? 35.5%,Ecclesia Catholica Romana cum 19.6%,Methodismus cum 15%,Mormonismus cum 12.7%,Conventus Dei Samoani (AngliceSamoan Assemblies of God,SamoaneLe Fa'apotopotoga a le Atua Samoa) cum 10.6%,Ecclesia Adventistarum Septimi Diei cum 3.5%, Centrum Cultus 1.3% et sine definitione 0.8% (secundum censum anno2001).

Dux Civitatis usque ad2007, CelsitudoMalietoa Tanumafili II conversus adBahaismum fuit. Samoa hospitio unam septemDomorum Bahaisticarum Cultus accipit; quae anno1984 perfecta et a duce civitatis dedicata,Tiapapatae, 8 chiliometra abApia, sita est.

Cultura

[recensere |fontem recensere]

Mos Samoanus (Samoanefa'asamoa) quidam modus vivendi praesertim mores ad alios attingens et magnam reverentiam ad auctoritates (maiores, vigiles, parentes, etc.) implicans est.

Mos Samoana iniudiciario Samoae systemate, in duo diviso, etiam ostenditur. PrimumOccidentalis generis systema et tum inbiocolytica vi tum in tribunalibus a media gubernatione administratis fundatur. Secundum traditionalis generis est et e cuiusque vici iurisdictione pendet.

QuamquamEuropaei per saecula Samoam affecerunt, Samoa historicos mores, socialia systemata et linguam e qua antiquissimaPolynesii sermonis forma adhuc exsistens esse putatur (hypothesis in controversiam a modernislinguistis vocata) servat.

Feriae et diei festi
DiesNomenLatinumNomen SamoanumNotae
Kalendis IanuariisAnnus Novus  
Die Passionis DominiDies Passionis Domini  
Primodie Solis primumplenilunium postaequinoctium vernale secutoPascha  
Postridie PaschamLunae dies Paschae  
25 AprilisDies ANZAC Hoc die primi magni militaris proelii anniversarius notatur ubiAustraliae etNovae Zelandiae exercitus perMagnum Bellum participavere.
12 MaiiFestus matrum Samoanarum  
Kalendis IuniisFestus libertatis  
Pridie Nonas AugustasDies Operariorum  
Secundodie LunaeOctobrisFestus infantiaeLotu a Tamaiti (Samoane)Hic dies adhuc "Dies Solis Albus" (Anglice:White Sunday) trans Pacifici insulas nuncupatur ubi infantes alba vestimenta huius festi tempore induunt.
7 NovembrisDies ArborisArbor Day (Anglice) 
25 DecembrisChristi Natalis  

Samoanis olim fuerunt nonnullidei et multimaneslemuresque; deus praecipuus fuitTangaloa, qui mundum creaverat. Christianitate in insulas invecta, plurimi Samoani se ad fidem novam traduxerunt; hodie enim 98 centesimae hominum se Christianos appellant.

Mulier Samoanacompunctionem fert.

Compunctio notis subcuti habet magnum pondus in Samoa, sicut in multis insulisPolynesiis. Samoanis sunt duo compunctionis genera. Virorum compunctio (tatau, unde verbum Anglicumtattoo) consistit in implicatis geometricisque figuris adligatis abcostis adgenua; vir qui hanc compunctionem fertsoga'imiti appellatur. Feminarum compunctio (malu) cutem exornat in figuris non adligatis afemure superiore adtibiam superiorem,[3] et nonnunquam in manibus.

Samoani multa musicae genera habent. Inter compositores (Samoanefatupese) aut Samoanarum cantionum auctores (Samoanepese) praeclaros,Toliafoa Talimutu,Peseta Gatoloai Sio,Malifu Faletoese Lemalu,Anapa Lave Teo,Kalapu Luafatasaga Kalapu,Maiava Pouono Hunkin, etKomisi Faraimo excellere habentur.

Samoani multa saltationis genera habent. Antiqua Samoanasaltatio estsiva. Haec saltatioHavaianaehulae similis est, cum mitibus manuum pedumque motibus ad tempus musicae dumfabula narratur, quamquam Samoanae viriles saltationes aggressiviores? asperaeque sunt.[4]Sasa etiam est saltatio Samoana, ubi saltatorum rapidossynchronizatos motus ad tempustympanicarum pyxium aut volutarum mattarum eliciunt. Eius nomen eSamoano vocabulo 'alapam' significante deducitur quia Samoana "alaparum saltatio" depalmandis dissimilibus corporis partibus perficitur. Quod e depalmandisinsectis supercorpus deductum esse dicitur.

Artes athleticae

[recensere |fontem recensere]
Samoa (caeruleo vestita) in certamine cumAfrica Australi inCantharo Mundano Harpasti XV anno2007 certat.

Artes athleticae a populo acceptissimi in Samoa suntharpastum XV lusoribus etcriccetius Samoanus; praeterea, ferme triginta Samoani, multi eSamoa Americana, inLiga Harpasti Nationali hodie ludunt.[5] NumerosiNeozelandici campionatus lusores Samoani sunt, adhucOmnino Nigrorum aliqui Samoanae originis, velutTana Umaga. Nuperrimeturma nationalis harpasti XV Samoae interdum aliis archipelagis (Vitis,Tongae,Insulis Cook) sociatur utBellatores Pacifici (Anglice:Pacific Warriors),Oceanianorum archipelagorum "Barbarians", formentur. Alius ponderis disportus in Samoa,criccetius Samoanus (Samoanekilikiti) species deducti criccetii quo cum cummeo folle ludunt est. Quamquam publicum certamen non est, sine dubio ars athletica populo gratissima quae postmeridiano exeunte omnino amicabiliter modo generatim exercetur. Samoa aConsilio Internationali Olympico ex anno1983 agnita est. Numquam Samoanus ad Olympicum podium accessit. Etiam minoritaria? pediludii exercitatio notatur.

Samoanus bellator anno1896.

Multi pugiles eWorld Wrestling Entertainment et eTotal Nonstop Action Wrestling e Samoa veniunt:

Miscellanea

[recensere |fontem recensere]
  • Lineae telephoni : 8000 (anno 2005)
  • Telephona gestabilia : amplius 30 000 (anno 2005)
  • Radiophonicae stationes : 1AM, 5FM (anno 2005)
  • Radiophona : 90% inter 23 098 domuum (anno 2001)
  • Televisicae statiiones : 3 (anno 2005)
  • Televisoria : 15 603 (anno 2001)
  • Numerus provisoriorum accessuum in Interrete : 3 (anno 2005)
  • Viae : 866 km, 350 km bituminatarum, 516 km non bituminatarum (aestimatio anni 2001)
  • Ferriviae : 0 km
  • Viae navigabiles : 2043 km
  • Numerus aeroportuum : 3 (anno 2005), 2 cum bituminatis aerodrommis (inter quos aeroportus Apia Faleolo, cum codiceIATA APW)
  • Portus :Apia,Asau,Mulifanua,Salelologa

Samoae codices sunt:

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]

Fontes

[recensere |fontem recensere]
  • Davidson, J[ames]. W[ightman].1967.Samoa mo Samoa. Melburnae: Oxford University Press.
  • Eustis, [Hamilton] Nelson. [1979]1980.Aggie Grey of Samoa. AdelaidaeAustraliae Australis: Hobby Investments.ISBN 0959560904.
  • Gilson, R[ichard]. P[hilip].1970.Samoa 1830 to 1900: The Politics of a Multi-Cultural Community. Melburnae: Oxford University Press.
  • Schnee, Heinrich.1926.German Colonization, Past and Future—The Truth about the German Colonies. Londinii: George Allen & Unwin.
  • Stevenson, Robert Louis.1892.A Footnote to History: Eight Years of Trouble in Samoa.Londinii: Cassell & Co.
  • Turner, George.1861.Nineteen Years in Polynesia: Missionary Life, Travels, and Researches in the Islands of the pacific. Londinii: J. Snow.
  • Turner, George.1884.Samoa a Hundred Years Ago and Long Before. Londinii: Macmillan.
  • Watson, Robert MacKenzie.1918.History of Samoa. Christchurch Novae Zelandiae: Whitcombe and Tombs.
  • Williams, John.1838.A Narrative of Missionary Enterprises in the South Sea Islands; With Remarks upon the Natural History of the Islands, Origin, Languages, Traditions, and Usages of the Inhabitants. Londinii: John Snow.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Civitates et territoriaOceaniae
Civitates sociaeConsortionis Populorum

Africa Australis ·Antiqua et Barbuda ·Australia ·insulae Bahamenses ·Bangladesa ·Barbata ·Beliza ·Botswana ·Britanniarum Regnum ·Bruneium ·Caimanae insulae ·Cammarunia ·Canada ·Cyprus ·Dominica ·Gana ·Granata ·Guiana ·Iamaica ·India ·Kenia ·Kiribati ·Lesothum ·Malaesia ·Malavia ·Mauritia ·Melita ·Mons Leoninus ·Mozambicum ·Namibia ·Nauru ·Nigeria ·Nova Zelandia ·Pakistania ·Papua Nova Guinea ·Ruanda ·insulae Salomonis ·insulae Seisellenses ·Samoa ·Sanctus Christophorus et Nives ·Sancta Lucia ·Sanctus Vincentius et Granatinae ·Singapura ·Swazia ·Tanzania ·Taprobane ·Tonga ·Trinitas et Tabacum ·Tuvalu ·Uganda ·Vanuatu ·Viti ·Zambia

Samoa : politica
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Samoa&oldid=3726493"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp