Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

SS

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Insigne SS. Litterae sunt Germanae antiquae seurunae.

SS litterae compendiariae sunt verbi GermaniSchutzstaffel quod fere "turmam praesidialem" dicit. Haec turma praesidialis anno1925 condita pars factionisNSDAP facta est ut consilioAdolfi Hitler munere custodum intra factionem NSDAP fungeretur. Usque ab anno1926 vel potius a factionis diaeta imperiali (Reichsparteitag) eius anni pars fuitSA seuSturmabteilung seu "divisionis oppugnatoriae". Anno1929 Hitler ducem SS Eduardum Heinen ex munere dimisit quod invenerat eum vestes militares a sartore Iudaeo accepisse.Henricus Himmler novus dux factus est, qui istud munus usque ad annum1945 explevit cum ipse ab Adolfo Hitler29 Aprilis1945 paulo ante belli finem demissus est.

Anno1933 Eduardus Heinen pristinus dux iussu Hinrici Himmler interfectus est.

Anno1934 Hitler decrevit ducem SAErnestum Röhm necandum esse, et milites "turmae praesidialis" (SS) duces "divisionis oppugnatoriae" (SA) interfecerunt.

Illa turma praesidialis SS scelera maxima fecit. Exempli gratiaholocaustum effecit. Sed Hitler regnante paene omnes optimates et duces in rebus oeconomicis et technicis sodales illius organisationis fuerunt vel esse debuerunt si quid maioris momenti efficere volebant. Himmler duce organisatio munere et militum et custodum et multorum aliorum officiorum fungebatur.

Iudicio Norimbergensi SSorganisatioscelerata declarata est.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Allen, Michael Thad (2002).The Business of Genocide: The SS, Slave Labor, and the Concentration Camps. Chapel Hill, NC: University of North Carolina Press.ISBN 978-0-8078-2677-5


Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=SS&oldid=3674390"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp