Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Rusa

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Rusa
Rusa flumen
Longitudo158chm
Altitudo fontis2'431m
Decursus aquae?/s
Areasystematis3425chm²
FonsHelvetia
OstiumArola flumen (Helvetia)
RegioHelvetia

Rusa siveUrsa est flumenHelveticum, longissimorum quartum. Fontes duos habet, unum apud Furkapass, alium apud Gotthardpass. In Valle Urseren se in uno flumine coniugunt. ApudAndermatt fauces Schöllenen? perit, ubi Pons Diaboli (Theodiscedie Teufelsbrücke) appellatur. PosteaPagum Urensem transit; post in Lacum Quattuor Pagorum influit. InLucernam urbem, lacus iterum in Rusam influit, quae, Rusae Vallem transiens, in fineArolam influit.

Locus apudHofmannum

[recensere |fontem recensere]
Rusa apudBremogartum.

URSA fluviusHelvetiorum (Quem transpositis duabus prioribus literis vulgo rusam German. Rus, vocant) in summisAlpibus, quibus hodie S. Gothardi nomen est, seu potius expalude, inter duo saprema? S. Gothardi iuga, oritur, ac recta ad Sedptentrionem? labitur; cum contra Ticinus ex eodem iugo per lepontios? in Meridiem abeat.

Ursulam sive Ursellam primum, vallent? Rhaeticam; deine Uriam Tauriscorum, gentis Gallicae reliquias, venit, ubi lacui der Lucerner see, vel der uter Waldstatten see, miscetur, quiUros,Suntios,silvanos acLucerinos,quatuor Silvae civitates (nam ita appellant liodie?) alluit: Porro deinde Tuginis amnibus susceptusBremgartum acMellingam (oppida sunt ditionis Helveticae) alluens, infra Brugas Arolae commiscertur.? Baudrando ex Adula monte ortus, dein in Boream tendens, propeAltorfium et per Lucerinum lac. fluens, Luceriam rigat: ac tandem auctus aliquot amnibus, propeVindonissae rudera, in Atolam cadit. Simlero dictus videtur, ab Ursariis populis (vib? Urseren, ad radices fere S. Gothardi) quibus ursus pro insignibus est. Idem testatur: Ursamaurum ferre, unde Lucernates multi studiose auri ramenta colligunt, maxime quando imbribus aut nivibus solutis vicina prata inundat. De illo sic Glareanus.

Ursa celer, ninc? verso nomine Rusa,
Gottica stagna trahens, Tauriscos proruit undas
Alpibus a summis, hoc est, a monte Gothardi,
Usque ad Luceriam, Tugintsque amnibus auctus,
Labitur in patrios, quos numquam ontigit,? ortus.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adRusam spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Rusa&oldid=3822207"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp