Roma[1] esturbs inLatio adTiberimflumen sita,caput Latii atqueItaliae.Roma antiqua, quae origo et nucleus hodiernae urbis est, interseptem colles crevit. Urbs ipsa, quae maxima Italiae est, ad tricies centena milia incolarum habet,Roma maior (i.e. Roma cum vicis circumiectis) fere ter et quadragies centena milia.
Rerum gestarum scriptores nostri temporis putant in collibus Romanis iam ante annum753 a.C.n. nonnullos vicos fuisse et urbem conditam esse (forsitansaeculo septimo a.C.n), cum illi vici antiqui coniuncti essent. Sed iam antea (14000–10000 a.C.n.?) homines in regione habitavisse, ubi postea Roma orta est, ut inventaPalaeolithica etNeolithica demonstrant.[8] Reliquiae autem insequentium temporum sedes antiquissimas obscurant.
Asaeculo secundo a.C.n. ineunte, duaefactionesnobilitatis de rerum potentia certaverunt,optimates, qui partessenatus sequebantur, etpopulares, qui populo Romano freti rerum potiri studebant. Eodem tempore multiagricolae aere alieno coacti fundis venditis Romam migraverunt, qua de relatifundia creverunt.Tiberius et Gaius Gracchus cum agros plebi dividere conati essent interfecti sunt. Propter bella continualegiones conscribebantur, quae magis imperatoribus quam rei publicae parebant. Numerus servorum in dies crescebat.
His et aliis rebus pendentibusprimo saeculo a.C.n. res publica bellis civilibus vexata est; primoSulla cumMario, deindeC. Iulius Caesar cumPompeio Magno, deniqueOctavianus cumMarco Antonio de imperio certavit. Praeterea inter annos73 et71 a.C.n.Bellum ServileSpartaco duce partes Italiae devastavit. Caesar, quiGalliam sub potestatem Romanam redegerat, adversariis victis per breve tempus solus regnavit, sedIdibus Martiis anno44 a.C.n. manu coniuratorumBrutoCassioque auctoribus occisus est.Bello Actiaco (31 a.C.n.) pugnato atque Antonio terra marique victo, Octavianus solus imperium obtinuit, cumque multis honoribus decoratus tum praecipue "Augustus" asenatu appellatus est. Ita factum est, ut Augustus non nomine quidem, sed re primus imperator Romanorum fieret.
Illis temporibus urbs Roma iure "caput mundi" dicebatur. Urbi plus quam decena milia incolarum erant,aquaeductus abunde multis centenisbalineorum aquas suppeditabant, numerosae viae urbem cum provinciis longinquis coniungebant,vigiles publici incolas ab incendiis iniuriaque tuebantur. Roma ab Augusti successoribus, etiamsi incendium urbisNerone imperatore hoc tardavit, novis et magnificis aedificiis ornata est.
Quae cum ita essent,aedificia,thermae,aquaeductus etiam Ostrogothis regnantibus conservata sunt, utProcopius refert. Circiter annum530 urbi prope centum milia incolarum fuerunt. Cum autemIustinianus imperatorBello Gothico (535–554) Italiam recuperari regnumque Ostrogothorum excidi iussisset, omnes fere aquaeductus deleti (537),ordo senatorius, qui patrimonium antiquitatis conservaverat, exstinctus, vita urbana paene finita est, ut urbs vix excidium effugeret. Ostrogothi quamquam anno546 regeTotila Romam anno539 aBelisario imperatoreImperii Romani Orientalis expugnatam iterum ceperunt, postremo a Romanis tamen victi sunt. Ab anno554, Roma publice iterum ad Imperium Romanum Orientale pertinebat; anno608 anteRostra inForo RomanoColumna Phocae, ultimum monumentum antiquitatis, erecta est. Re vera autempapae magis magisque disciplinam institutaque rei publicae servaverunt.
IamTibullus poeta pro Roma epitheton "urbis aeternae" invenerat;[12]Vergilius poeta inAeneide, quae mox in scholis legebatur et Romanae gentis poemaepicum maximi momenti habetur,Iovem praedicentem facit Romam aeternam fore.[13] EtiamLivius pluries verbo aeterno utitur: "in aeternum urbe condita" (4,4,4), "beatam urbem Romanam et invictam et aeternam" (5,7,10), "urbem . . . in aeternam conditam" (28,28,11).
Etiamsaeculo quarto quidam scriptores Romam aeternam laudant:Ammianus Marcellinus (fere 333–post 391) affirmat Romam aeternam esse, quod virtus et fortuna in urbe condenda foedus pacis pepigissent, ut urbs post hominum memoriam permaneret.[14]Aurelius Prudentius Clemens (348–post 405) Romam Christianam perfectionem Romae Caesarum esse dixit; Imperium Romanum populos consociasse paceque Romana religioni Christianae viam parasse.[15]
Medio aevo ineunte urbs aLangobardis,Saracenis,Normannis obsessa, capta, spoliata est, ut maxima urbis pars destituta et vixTiberis ripae habitatae essent. Intra muros antiquos domus habitatae cum ruinis, pratis, vineis miscebantur. Numerus incolarum usque ad annum700 ad 50000 minutus est, anno1000 fere 35000 incolarum in urbe habitavisse putantur, anno1377 inter 15000 et 20000.[16]
PostquamLangobardi Italiam invaserunt, Roma nomine pars Imperii Romani (Orientalis) remansit, re vera autem papae aequilibrium inter Byzantinos,Francos et Langobardos tenere studuerunt.[17] Anno729Liutprandus rex LangobardorumEcclesiae CatholicaeSutrium, oppidum inLatio septentrionali situm, donavit, quo temporalis ecclesiae potestas initium fecit. Anno756Pippinus III, postquam Langobardos devicit, papae iurisdictionem temporalemDucatus Romani et totiusExarchatus Ravennae tradidit, ex quoStatus Pontificius progressus est.[18] Ex tunc per totum Medium aevum tres potestates de urbe regenda certaverunt: papatus, nobilitas Romana (una cum ducibus militaribus, iudicibus, senatu, populo) et reges Francici sive postea imperatores. Die25 Decembris anno800 in festoNativitatis IesuCarolus Magnus Romae aLeone III papa imperator Imperii Romani coronatus est.
Anno846Saraceni aSicilia venientes, etsi ab ipsa urbe prohibiti sunt, tamenOstiam, portum Romae, vicos in dextra Tiberis ripa sitos et basilicas Vaticanam et Sancti Pauli extra muros vastaverunt.Carolingorum potestate collapsa Romaanarchiae obiecta est: gentes nobiles contra papam, imperatores et inter se pugnabant. Ipse papatus ludibrium nobilitatis factus est, quod historiaeTheodorae et filiae eiusMarotiae necnonCrescentii minoris demonstrant, illaeconcubinae et matres plurium paparum, hic potens dominusfeudalis, qui contra imperatoresOttones II etIII pugnavit.[19]
Hoc tempore urbs libere asenatore sivepatricio administrata est.Saeculo duodecimo haec administratio sicut et in aliis urbibusItalicis incommune profecta est. Quae nova civitatis moderandae ratio familias, quae negotiatione ac mercatura divites factae sunt, potentiae participes fecit. Romae controversia de potentia inter papatum et commune acerrime arsit, cumArnaldus Brixiensis monachus communem sustinere coepit et papaEugenius III exsul factus est. Eugenio mortuo successorHadrianus IV potestatem recuperavit, Arnaldus comprehensus et morte punitus est.Innocentio III regnante papatus summum fastigium adeptus est; papa senatum dissolvit et uno senatore permutavit, qui ei subiectus erat.
Anno1266Carolus I Andegavensis Senator declaratus est, qui cum exercitu in meridiem processit, ut iussu papaegentem Stauficam devinceret. CarolusStudium Urbis, primam Romae universitatem, condidit. Illo tempore, cum cardinalesViterbii congregati in papa eligendo non convenerunt, cives irati eos in aedificio incluserunt, quod tecto nudaverunt, dum papa eligeretur: Itaconclave ortum est. Urbs autem rixis gentium nobilium quassata est:Hannibaldi,Gaetani,Columnenses,Ursinenses,Conti incastris suis super aedificia antiqua erectis se muniebant et inter se pugnabant, ut papatum dominarentur.
Bonifacius VIII (natus gente Gaetana) annum1300 primumannum sanctum promulgavit, quo plurimiperegrini Romam adducti sunt. Strenue dominationem papae in rebus et spiritalibus et temporalibus defendit (vide:Doctrina de duplici in ecclesia gladio), frustra tamen:Philippus IV rex Francorum eumAnagniae comprehendi iussit, quod papae causa mortis fuit. Successor eius cum rege Francorum stetit, et aulam papalemAvenniomen transtulit (1309–1377). Papa absente, urbs neglecta est, donecNicolaus Laurentii, homo plebeius, rerum potitus est, qui amator Romae antiquae renascentiam imperii Romanae desiderabat; populus autem correctiones et emendationes eius reiciens, eum eiecit.Aegidio Albornotio cardinale adiutore revertit, sed mox a populo necatus est. Albornotius tandem urbem, quae anno1377 iterum sedes papae facta est, in potestatem papalem redegit. Reditu papaemagnum schisma occidentale (1377-1418) excitatum est, quo ecclesia per quadraginta annos concutiebatur. Anno1418,Concilium Constantiense schismatis finem fecit etMartinum V papam elegit. Quo regnante Romae saeculum coepit pacis.
Commutatio autemfortunae incidit, cum die6 Maii1527militesimperatorisCaroli V urbem ingressi sunt et vastaverunt; hunc casumhistorici Italiciil sacco di Roma appellant, id estLatinedireptionem Romae.Landsknecti, quorum maxima parsProtestantes erant, iam diu nulla stipendia acceperant; cupiditate effrenati et partim odio ecclesiae Romanae commoti urbem spoliaverunt, ut fere 90 partes artificiorum direptae[21] et 20 000, ut putatur, pristinorum 55 000 incolarum interfecti aut morbis consumpti sint.[22] Cum PapaClemens VII inCastello Sancti Angeli oppugnatus die7 Iunii 1527 denique se dedisset, urbs vastata et ad paupertatem redacta, Renascentia Romae finita erat.
Post Romam direptam,mores urbani mutati sunt: Clementis VII papae successorPaulus IIIFarnesius anno1545Concilium Tridentinum indixit, cuius consiliis ad effectum adducendis Reformatio Catholica siveContrareformatio, quae dicitur, profecta est.Artes, antea sublimes et antiquis aemulae, nunc magisreligioni docendae serviverunt, et hominibus simplicibus facilius erant tcomprehensibiles. Ipsum Michaelem Angelum Clemens VII anno1534ultimum iudicium in Sacello Sixtino depingere iussit (confectum 1536–1541, Paulo III regnante), quo omnes horrorem direptionis Romae memorantes ad conversionem morum suorum vocati sunt.
Postquam ecclesia iterum confirmata est, Roma novismonumentis, quibus papatus restitutus celebrabatur, et permultis ecclesiis ornata est. Familiaenobiles (Barbarini,Pamphili,Chisii,Rospigliosi,Altieri,Odescalchi) a papis ex iis oriundis adiutae palatia suabaroca aedificaverunt. Longae viae pervicos antiquos directos saepe aspectusobeliscorum vel aliorum monumentorum praebent. Fora fontibus sive fontanis instructa sunt. Quod barocus aspectus ad hunc diem paene immutatus asservatus est, urbs una cumcivitate Vaticana in indicemUNESCO Mundi Hereditatis relata est.
Aevo Illuminationis papae studiis archaeologicis faverunt et vitam hominum meliorem reddiderunt. Tamen potentia papatus paulatim minuta est et finis dominatus saecularis appropinquare videbatur: Anno1773Clemens XIV a potentibus saecularibusIesuitas opprimere coactus est. Annis ab1798 ad1800Prima Res Publica Romana militibusFrancogallicis adiuvantibus constituta est. Status papalis mense Iunio 1800 restitutus, sed moxNapoleone I regnante, provincia imperii Francici facta est, quae primoDépartement du Tibre (1808–10) et posteaDépartement Rome (1810–14) appellata est. Napoleone autem dimisso, status ecclesiasticusConsilio Vindobonensi anno1814 iterum restitutus est.
Anno1849,Secunda Res publica Romana, quam inter aliosIosephus Mazzini etIosephus Garibaldi sustentaverunt, orta, mox autem opressa est. Anno1861, postquam tota fereItalia a potentiis exteris liberata est, Roma caput novae civitatis declarata est, quamquam adhuc in dicione papae erat, qui aNapoleone III rege Franciae protectus est propter principium monarchicum, quod ut custodiendum esset a Consilio Vindobonensi constitutum est. Cum anno1870 propterBellum Germano-Francicum copiae Francicae abductae essent, manus Italianae Romam perPortam Piam ingressi sunt (vide:Expugnatio Romae). Anno1871 Roma (postAugustam Taurinorum etFlorentiam) caput Italiae facta est. Clarum unitatis et regni Italiae signum monumentum nationale factum est nomineMonumentum Victoris Emmanuelis II (Monumento a Vittorio Emanuele II siveVittoriano, regihomonymo dedicato) in septentrionaliCapitolii clivo aedificatum, quod anno1911 inauguratum est.Papae et civitas Italiana per multos annos hostiliter se gerebant; papae se captivos in Vaticano dixerunt.
Postsecundum bellum mundanum, Roma celeriter crevit; sic dictum "miraculum oeconomicum Italianum" Romam fecit urbem iucundam, quae etiam multispelliculis (sicutLa dolce vita) scaenam praebuit. Post annum1990, cum urbs plus quam 2.8 milliones incolarum nancta est, numerus incolarum decrescere coepit, quod multi extra urbem vivere malebant. Magnaaedifica extra urbem historicam erecta sunt, ut puta in vicoE.U.R., qui, iam anno1938 a duce Mussolini inchoatus, post secundum bellum mundanum perfectus est. Quod reliquiaeantiquitatis non solum multis locis visibiles sunt, sed praesertim paene ubique in aedificiis et sub solo exstant, quaevis mutatio sive adaptatio (renovatio aedificiorum, aedificatio novarum viarum etferriviae subterraneae) difficilis est.
Maiores autem difficultates quam nucleus historicus suburbia saepe turpia praebent, in quibus multa scelera committuntur. Ibi post secundum bellum mundanum saepe aedificia sine auctoritate et paene nullo ordine erecta sunt. Cum vetere in urbe totecclesiae sint, ut conservari vix possent, in suburbiis non raro desunt. Praeterea urbi, quae olim omnibus incolisthermas vel balnearia praebebat, hodie thermae paene non sunt.
Magnus numerus hominum, qui ex toto orbe terrarum confluunt, ut reliquias antiquitatis aut sepulcraapostolorum visant, plurimis incolis laborem etvictus praebent.
Roma medio in Latio propemare Tyrrhenum ad Tiberim flumen iacet, plus minusve 37 metra supramaris aequor. Tiberis pluribus flexionibus per urbem in meridiem versus fluit. In urbe septentrionaliAnien se Tiberi coniungit. Vicina regio ItalianeCampagna Romana[23] vel breviusCampagna vocatur; planities est, quae se a Tiberi usque adCirceum extendit.[24] A Roma in orientem versusAprutium est, in boreo-orientem versus suntmontes Sabini, in meridiemmontes Albani.
Pristina subdivisio Romae (2001-2013).Subdivisio hodierna.
Commune Romanum, siveRoma Capitale ('Roma capitalis'), ut nunc publice vocatur, in tres categorias divisum est: administrativam, urbanisticam, historicam (vel toponomasticam).
Ratione administrativa Roma anno1972 in viginticircoscrizioni (circumscriptiones) divisa est, quae numeris Latinis ab I ad XX numerantus (indicem pristinorum circumsriptionum invenies inCategoria:Municipia Romae). Anno1992 circumscriptio XIV a Roma separata et commune autonomum nomineFlumen Micinum factum est. Postea, anno2001, circumscriptionesmunicipia facta sunt, numeris immutatis. Anno2013 ordo municipiorum mutatus est, ut fierent quindecim municipia.
Mense Iulio anni1977 tota Roma divisa est in zonas sub aspectu urbano similes; quae zonae urbanisticae vocatae sunt. Municipia hodierna divisa sunt in 155 zonas urbanisticas.
Tres stationesmeteorologicae Romae sunt: statio "Roma media", statio "Roma - Mons Marius", statio "Roma Urbs".Clima Romae estmediterraneum,aestates calidae et aridae sunt,hiemes humidae,aere plerumque temperato, raro tamen ningit, exempli gratia annis1929 et1985.
Progressusincolarum Romanarum inter annos 1750 et 2005.
Numerus incolarum sequentis indicis usque ad annum1858 aestimatio est, annis ab 1871 ad 2001 census cuiusvis anni, anno2005 ratio Instituti Nationalis Statisticae (ISTAT).
Annus
Numerus civium
350 a.C.n.
30000
250 a.C.n.
150000
44 a.C.n.
1000000
120
1000000
330
800000
410
700000-800000
530
90000-150000
650
70000
1000
20000
1400
20000*
1526
50000–60000
1528
20000**
1600
100000
1750
156000
1800
163000
1820
139900
1850
175000
1853
175800
1858
182600
1861
194500
1871
212432
1881
273952
1901
422411
1911
518917
1921
660235
1931
930926
1936
1150589
1951
1651754
1961
2188160
1971
2781993
1981
2840259
1991
2775250
2001
2663182
2007
2718768
2009
2728296
2011
2617175
2019
2837332
(*) Magnum schisma occidentale1309–1376,pestis1348/1350 (**) direptio Romana 1527 (ab exercitu vel Landsknectis Caroli V facta)
Romae sunt tresFerriviae subterraneae, A, B et C. Novae viae, quae C et D appellantur, modo aedificantur. Ferrivia a societate publicaMetropolitana di Roma administratur.
Proverbio ferunt omnes vias Romam ducere. Rectius tamen est temporibus Imperii Romani antiqui omnes vias Roma ortas et in provincias varias perductas esse. Quae etiam postea in usu manebant. Viamediaevalis maximi momenti erat "Via Francigena".
LitteraeS.P.Q.R. inmonumentis scriptae et innummis percussae significant 'Senatus Populusque Romanus'.
↑Tacitus,Germania 29.3: "Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam trans Rhenum Danuviumque consederint, eos qui decumates agros exercent. Levissimus quisque Gallorum et inopia audax dubiae possessionis solum occupavere; mox limite acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae habentur."
↑Historiae docti incolas numero inter quadringenta quinquaginta milia et tricies quinquies centena milia aestimant.Haec pagina duodecies centena milia proponit.
↑3,5,23-24: "Romulus aeternae nondum formaverat urbis / moenia."
↑Aeneis 1, 278–279: "His ego nec metas rerum nec tempora pono: imperium sine fine dedi."
↑14,6,3: "Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem."
↑Hymnus in Honorem Passionis Laurentii (Peristephon II), 413.417-434: "O Christe, . . . qui sceptra Romae in vertice locasti sanciens mundum Quirinali togae servire et armis cedere,ut discrepantum gentium mores et observantiam linguasque et ingenia et sacra unis domares legibus! Hoc destinatum, quo magis ius Christiani nominis, quodcumque terrarum iacet uno inligaret vinculo. Da, Christe, Romanis tuis, sit Christiana ut civitas."
↑Nomen derivatum est exRegione I Campania, una ex undecim regionum, in quas divisa est Italia ab Augusto imperatore.Paretymologiacampagna a verbo Latinocampus deducit.
Heiken, Grant, Renato Funiciello, et Donatella De Rita.2005.The Seven Hills of Rome: A Geological Tour of the Eternal City. Princetoniae: Princeton University Press.ISBN 0-691-06995-6.(Anglice)