Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Rocheta

E Vicipaedia
Radius Ignifer Atlas mittitur onere militari imposito

Rocheta,[1] seumissile igneum[2] velradius ignifer,[3][2] estmissile,astronavis,vehiculum aërium, vel aliudvehiculum quodimpetu emachina rochetica propellitur. Rocheta multo longius aterra nostra abscedere potest quamaeronavis velaeroplanum quod non nisi peraera volare potest.

Rocheta propellitur secundum eam legem naturalem de actione et reactione virium quae abIsaaco Newtono inventa est et hoc fere proponit: Cum a quodam corpore aliud corpus emittitur illud corpus contrariam in partem propellitur idque tanto vehementius quanto hoc corpus et pondere maius est et celerius emittitur. E rocheta parva corpuscula maxima velocitate retrorsum emittuntur ut ipsa rocheta vi contraria adeo propellatur ut egravitationis campo terrae excedere possit.

Constructio

[recensere |fontem recensere]

Plerisque rochetis constructio similis sunt cum:

  • Systema propulsionis
  • Gubernatio navigationis
  • Onus utile

Physica

[recensere |fontem recensere]

Aequatio rochetarum Ziolkovskiana

[recensere |fontem recensere]
Effectus aequationis Ziolkovskianae

Die10 Maii1897Konstantinus Ziolkovski invenitformulam generalem rochetarum

Δv=velnm0mf{\displaystyle \Delta v=v_{e}\ln {\frac {m_{0}}{m_{f}}}}, quo

sint. Ita velocitatem rochetae maximalem calculari potest.

Historia

[recensere |fontem recensere]

Rochetae historia inChina coepit, cum monachuschiropterorum stercumpulvem incendiarium intrabambusoidearum tubas posuit. Anno 1232 temporeDynastiae Song contra mongolicos vehicula aeria pulvere retropulsa adhibita sunt.

In Europa annis 1555Conradus HaasCibinii rochetas minores contabulationum duarum vel trium permisit. Alia descriptio rochetae contabulationum trium aCasimiro Simienowicz anno 1650 in opere suoArs magna artilleriae pars prima facta est.

Anno 1926Robertus Hutchings Goddard rocheta cum liquore retropulsa excogitavit.

EtSergius Korolëv (1907 — 1966) etWernherus von Braun (1912 — 1977) primum rochetas ad usum militarem excogitavit, tamen technica rochetarum emendaverunt.

Nexus interni

Unam legis e paginis de
disserentibus

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Aliterroccheta,rochetus,rochetum.Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "rocheta"Carolus Du Cange et al. (1883-1887).Glossarium mediae et infimae Latinitatis.Niortii: Favre s.v."rocheta","roccheta".
  2. 12Ebbe Vilborg,Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. Situs interretialis Civitatis Vaticanae: Italice:razzo =radius ígnifer

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adrochetas spectant.

Pinacotheca

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Rocheta&oldid=3922790"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2026 Movatter.jp