Rhotacismus est, si quis consonantem quemlibet [r] appellat. Itaque alias loquendi vitium hominis alias mutationem historicam structuram sonorum linguae cuiusdam afficientem rhotacismo significamus. Si de loquendi vitiis agitur, dignum est memoratu rhotacismum etiam esse, si quis [r] sonum aut mance aut vitiose dicit. Saepissime tamen rhotacismo significamus mutationem historicam, qua /r/ phonema ex /s/ phonemate factum est.
Rhotacismus Latinus mutationem phonologicam significat, qua facta /s/ phonema inter vocales /r/ phonemate repositum est. Itaque rhotacismus Latinus hac formula describi potest:
Haec formula diachronica differentiam inter duosstatus linguae notatam exponit. Antea Romani antiqui sefloses amase dicebant, cum postea seflores amare dicerent. Articulus temporis anterioris et posterioris circa annum 350 a.C.n. vulgo positus est.
Interdum formula rhotacismi Latini duobus passibus describitur, utpote
Hic modus intelligendi rem phonologicam re phonetica miscet. Nam mutatio diachronica in redistributione /s/ et /r/ phonematum consistit: antea /s/ phonema inter vocales licitum erat, postea illicitum (exceptis aliquot speciebus, de quibus infra) et /r/ phonemate repositum. Constat consonantem sibilantem semper sonorum vel semisonorum exstitisse, cum vocalibus utrimque contingitur. Itaque etiam /s/ phonema, unitas mentalis, semper [z] sonora ex ore latine loquentium exiebat.
In multis verbis, in quo antiqui dicebants, postea dicuntr... ***foedesum foederum, plusima plurima, meliorem meliosem, asenam arenam, ianitos ianitor (Marcus Terentius VarroDe lingua Latina, VII, 26).
Ecce aliquot exempla nominum tertiae declinationis (stirpes nominales in-s desinentes):
| Nominativus | Genitivus |
|---|---|
| colos | coloris |
| corpus | corporis |
| flos | floris |
| genus | generis |
| honos | honoris |
| ius | iuris |
| rus | ruris |
| tempus | temporis |
| Venus | Veneris |
| vetus | veteris |
| vulnus | vulneris |
Etiam inconiugatione verborum multa sunt exempla rhotacismi:-reinfinitivuspraesentisactivi originem ducit antiquam ex-se forma, videamare, delere, legere, audire, capere sedesse, velle (<*wel-se).
Mutationes phoneticae non aliter inter loquentes propagantur quam alii quoque usus moresque se gerendi conventionales in societate hominum stabiliri solent. Sed semper residua supersunt:
Vocabulisarbōs, colōs, honōs, labōs, lepōs, vapōs disyllabis formae in-ŏr desinentes paullatim geminabantur: formaearbōs|arbŏr, colōs|colŏr, honōs|honŏr, etc. diu geminae in usu habebantur. Constat nominativum singularem in-ŏr desinentem vocabulorum rhotacismo affectorum formatum esse ex analogia vocum a prima origine in-or desinentium. Ad formulam igitur facti sunt vocum talium quales suntdolor, livor et nomen agentisdator, etc.
Formaianitōs a Varrone allata ex analogia quadam inversa exstitisse videtur. Forsitan alicubi reppererit hoc specimenhypercorrectionis.