Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Rhizoma

E Vicipaedia
RhizomaZingiberi
RhizomaIridis

Rhizoma inbotanica est plerumque horizontalis subterraneusqueplantaecaulis qui ut fieri soletradicessurculosque exnodis emittit. Plantae subterraneis rhizomatibus comprehendunt cumcurcumam,lupulum,Toxicodendron diversilobum (Hogan 2008), etzingiber, omnes proprietatesmedicinales habentes, tumherbas inutiles,Cynodonte dactylonte,Sorgho halepensi, etCypero rotundo non exceptis. Nonnullis plantis sunt rhizomata quae super terram crescunt vel in soli superficie iacent, sicut nonnullaeiridumfiliciumque species, cuius surculi patuli sunt rhizomata. Inter plantas aquaticas,Nymphaeaceae rhizomata habent.

Generaliter, rhizomatibus sunt brevia internodia; radices ex fundo nodorum ac novos surculos ex vertice nodorum emittunt.Stolo autem, cum plerumque rhizomatis simile sit, nihilominus rhizomate (principali plantaecauli) differt quod ex cauli exstanti exsilit, internodia longa habet, et novos surculos ex extremo, sicutfragariae, generat.

Quihortum colunt rhizomatibus frequenter utuntur ut plantaspropagatione vegetativa propagent. Plantae sic propagataeasparagum,cannas,Convallariam maialem,irides,Orchidaceassympodiales, etzingiber comprehendunt.

Caulistuber est incrassata rhizomatis vel stolonis pars quae dilatatum est utorganum penarium sit. Generatim, tuberamylo impletum est; exempli gratia,Solanum tuberosum, quod tantum stolon modificatum est. Voxtuber saepe non adamussim adhibetur, et aliquando ad plantas rhizomatosas admovetur.

Nexus interni

Fontes

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Rhizoma&oldid=3725677"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp